Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

REGNI CAELORUM*

BEATO IOANNI NEPOMUCENO NEUMANN, EPISCOPO PHILADELPHIENSI, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Regni caelorum nuntium ut in gentes omnes efferret ad singulosque homines, ipse divinus conditor Christus suae quondam terrestri imperavit Ecclesiae. Illud ergo praestabile munus non suasum aut propositum tantummodo sed iniunctum immo praeceptum universo Dei Populo est nec non cuique corporis eiusdem membro: episcopis sane primum «qui peculiari nomine missi appellantur, nempe Domini Apostoli» et in quibus «plenitudo apostolicae dignitatis residet» (Pii XII: Fidei donum, A.A.S. XLIX [1957], 237), sacerdotibus dein cum sacrorum pastorum ordine sociatis, tum etiam fidelibus cunctis qui christianae initiationis sacramenta receperunt, baptisma id est et confirmationem. Mandati autem huius vis omnis efficiens ex proprio veluti fonte derivatur tandem ex potenti Spiritus Sancti appulsu qui mediam in christianam communitatem immissus excitat vicissim ac permovet baptizatos ad singillatim partes suas virtutesque conferendas «ut propositum Dei, qui Christum principium salutis pro universo mundo constituit, effectu compleatur» (Concilii Vaticani Secundi: Lumen Gentium, 17). Quanto igitur plenius quis particeps fit validae Spiritus Sancti actionis tanto simul acrius in semet adiectionem sentit exclamantis Apostoli: «Vae enim mihi est si non evangelizavero!» (1 Cor. 9, 16). Porro non temerario historiae casu verum provido Dei omnipotentis arbitratu evenit ut saeculo volvente undevicesimo, cum interminati recluderentur Americae Septentrionalis tractus immigrantibus illo Europaeis civibus, vox ista Paulina intus percepta a quodam sacrorum alumno in Bohemia nato vitam denique ipsius, ceu discipuli et presbyteri religiosi et episcopi, quadraret totam et conformaret ad apostolicam pro Iesu Christo industriam profecto imprimens eadem in vita quoddam praesentis Dei signum ex eaque ducens admonitionis et incitationis exemplum cuncto populo christiano qui suapte nimirum est missionalis natura.

Vir scilicet ille fuit Ioannes Nepomucenus Neumann quem hoc ipso die supernorum dignitate ac titulo Sanctorum auximus quemque ad Ecclesiae terrenae altarium honorem eveximus et cultum. In lucem hic editus die duodetricesimo Martii mensis anno MDCCCXI in urbe Bohemiae «Prachatitz» vulgo nuncupata, quae tunc pertinebat ad imperium Austriacum-Hungaricum nunc vero ad Rem Publicam Popularem Cecoslovachiae, salutari lavacro expiatus est eodem ortus sui die. Ab anno MDCCCXXIII ad annum MDCCCXXXI curriculum artium litterarum ac philosophiae studiorum emensus, in civitate Budovicensi postmodum theologiae addiscendae causa ingressus est sacrum inibi ephebeum. In seminario itaque susceptis rite tonsura quattuorque ordinibus minoribus alumnus is, qui diligentissime interea epistulas Sancti Pauli perlegerat una cum praeclaris narrationibus sacerdotis Friderici Baraga, missionalis apostoli Indorum aborigenum in superiore regione Foederati Americae Status Michigan, audacissimum quidem repente cepit consilium ut in illam aliquando nationem sese conferret advenis Europaeis plus plusque patentem. Propositum autem suum quattuor post annis feliciter ex sententia impetravit cum, exactis omnibus in seminario iam Pragensi theologiae cursibus, clericus alumnus sine ulla re sine ullius favore sine ulla certa itineris meta ad Americam tetendit numquam inde reverti decernens. Ex gallico Portu Gratiae die vicesimo mensis Aprilis anno MDCCCXXXVI enavigavit alacri voluntate paratissimus ad laborandum quacumque in dioecesi pro hominibus maxime derelictis. «Quodsi nemo me illic receperit», inquit «me ilico recipiam ad paenitentiam agendam potius pro meis aliorumque peccatis».

Novum Eboracum die altero Iunii mensis appellentem e vestigio adscivit eum in suos episcopus Ioannes Dubois quem paucissimis similiter diebus subdiaconum diaconum sacerdotem continuo creatum nulla interposita mora in plagas emisit dioecesis extremas prope cataractas Niagarae inter urbem Buffalensem et Roffensem. Quattuor ibidem annos Ioannes Neumann permansit, primum incolens oppidum « Williamsville » dein «North Bush» hodie «Kenmore» vocatum, unde vehiculis omne genus per saltus silva paludes concursabat colonorum casas in silvestrium locorum vastitate rarissimas. Indorum pariter curam diligenter simul gerebat indigenarum, id est pervagari solentium glaciales regiones Canadiae australis et maiorum lacuum provincias; quin immo iam tunc cogitabat peculiare pro illis condere institutum, cum inflammatus repente studio perfectioris rationis virtutum vitae operumque apostolicorum «quo die» ut ait «et temporis momento vocem Dei cognovi» flagitavit ut sodalibus Redemptorianis adnumeraretur qui ex Europa octo ante annis in Americam advenerant. Habitum exin sibi religiosum induit Pittsburgi mensis Novembris tricesimo die anno MDCCCXL ac vota sua duobus postea annis Baltimorae nuncupavit die sexto decimo Ianuarii mensis. Consortio autem haec familiae a Sanctissimo Redemptore nominatae magnopere quidem auxit mirabilem iam facultatem et proclivitatem Ioannis Neumann ad morum sanctimoniam navitatemque missionalem. Porro ab anno MDCCCXLIV ad annum MDCCCXLVII domui Congregationis Pittsburgensi praefuit ubi interea templum Sanctae Philomenae sacrum exstruxit nec non scholam catholicam erudiendis tum humana arte tum fide divina pueris. Functus deinde est biennium munere alterius a provinciali moderatore omnium coenobiorum Redemptorianorum in America; cuius scilicet regimen illuc semper spectabat ut singuli sodales vehementer concitarentur valideque adiuvarentur ad propriae vitae et operae sanctitatem, dum fundamenta pridem iacta ipse magis usque solidat et Institutum suum sollerter praeparat ad ingentem postilla florem ac progressionem.

Ab anno MDCCCLI ut curio rexit ecclesiam Sancti Alfonsi Baltimorae unde apostolicam suam industriam propagavit ad stationes per provincias Marylandiae et Pennsylvaniae disseminatas. Interim vero haudquaquam intermittebat impiger ille animarum curator paroeciales missiones passim contionando celebrare aedesque ac scholas hac illae excitare qui ipse primus semper ad agendum, postremus ad quiescendum sese praestabat observantiae regularis exemplar. Tot autem et tanta demum monumenta, opera, merita effecerunt ut idem Ioannes Neumann ubique \ceteroqui cognitissimus observaretur magnopere, immo honoraretur a Francisco Patricio Kenrick, novo Baltimorensi archiepiscopo, qui propterea anno MDCCCLI illum nominatim proponeret Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Praefecto Cardinali Iacobo Philippo Fransoni ut episcopum Philadelphiensem. Primo igitur vicissim die Februarii mensis anno MDCCCLII Summus Pontifex Pius IX Ioannem Neumann sacrorum antistitem destinavit praeclaram ad eandem sedem qui aetatis suae quadragesimo primo natali die duodetricesimo Martii initiatus est episcopatu in familiari Sancti Alfonsi templo Baltimorae duobusque diebus post Philadelphiae ingressus pastorale officium. Sic proinde salutariter coepit mémorabilis admodum apostolatus missionarii illius episcopi qui sese indefatigabilis dedebat multiplici ministerio plus viginti horas in die; quin immo obstrinxerat se ipsum voto ne tantillum quidem temporis in inane prof underet umquam.

Hic spectatus Iesu Christi praeco exercitatusque Christifidelium dux sine interpellatione obibat latissimos mtractus dicionis suae quae tunc complectebatur orientalem partem Civitatis Pennsylvaniae et occidentalem «New Jersey» nec non integram Civitatem «Delaware»: ferme duodequadraginta milia chilometrorum quadratorum. Quotannis pastorali cum ardore invisebat communitates dioecesis maiores et alternis annis minores, dum idem visitandi officium data opera convertebat in trium quattuorve dierum cursum exercitationum spiritalium. Prae ceteris semper paterno adfectu adamabat egenos desertosque homines, potissimum infantes. Suo tempore Ioannes Neumann appellatus merito est episcopus scholarum paroecialium catholicarum quippe quo auctore, fautore, aedificatore valdissime prosperatae essent ac duplicatae tum numero tum discipulorum intus frequentia.

Cum dioecesim suam Philadelphiensem anno MDCCCLII regendam suscepisse duas illic solas offendit id genus scholas, quales paene centum, octo post annis moriens, reliquit. Una apud eas disciplinarum necessariarum erat nimirum religionis catholicae institutio, cuius etiam provehendae causa composuerat parvum catechismum; in adultorum vero usum conscripsit «Catechismum medium Religionis Romanae-Catholicae», opus plus ducentarum paginarum. Iuxta scholam porro catholicam, veritatis nempe cathedram hominum mentibus, Ioannes Neumann erigi semper censebat ecclesiam, amoris quidem cathedram hominum animis. Immo episcopatus sui octo annorum spatio aedificanda curavit paene octoginta tempia in quibus praeterea singulis piam consuetudinem adorationis SS. Sacramenti per quadraginta Horas ductae firmiter instituit. Quo autem tempore spiritalibus ovium suarum necessitatibus pastor ille egregius prospiciebat, eodem subveniebat terrestribus etiam fidelium curis. Angebatur enim et vehementer sollicitabatur ob taetrum istud spectaculum natorum ex parentibus eo admigrantibus qui plerumque inter sordes ac miserias derelinquebantur vel non numquam rapiebantur ex catholicis familiis ut a fide tandem amoverentur. Pro his Ioannes Neumann domum pupillarem excitavit aliasque renovavit; item pro viribus auxiliando, perfecit ut domicilium exstrueretur ad moralem et socialem sanationem puellarum moribus lapsarum, atque aliud pro viduis. Cuncta videlicet coepta socialis civium utilitatis sustentabat quae ad verum emolumentum ordinabantur et commodum hominum laborantium aut quavis iniuria adflictorum. Ad illud insuper ministerium sociale condidit religiosam familiam Sororum Tertii Ordinis S. Francisci quae secundum sanctitatis formam ab eo ipso descriptam oportebat contemplationem apte coniungerent cum actione, paenitentiam cum caritate.

Alias aequabiliter Sororum Congregationes ex interitu eripuit uti Oblatarum Divinae Providentiae ministerio inter cives coloratos vacantium; alias vicissim ex Europa modo venientes providus adiuvit ad sese novis vitae condicionibus quam primum aptandas uti Sorores Pauperes Scholarum Dominae Nostrae; alias denique apertis brachiis in gregem suum libens suscepit. Omnibus autem illis praetendebat ipsum earum Sponsum divinum cruci adfìxum tamquam unum vitae exemplar cuius et is erat imago insignis. Multiplicandis vero scholis paroecialibus operibusque variis socialibus Ioannes Neumann non solum cogitabat optime conformare christianas domos, sed quiddam etiam altius spectabat ut nempe semina vocationum sacerdotalium et religiosarum a contagiis custodiantur mundi. Illius rei gratia primum constituit superiores iuris sui scholas quas magistris ecclesiasticis credidit in quibus disciplina religionis cum ceteris studiis lege civili postulatis componeretur iuvenesque ad theologiae sacrae tractationem pararentur; seminarium deinde minus construxit multitudini adulescentium apertum ad sacerdotium tandem destinatorum, quod institutum praestitit inter prima et optima totius nationis attulitque diu fructus abundantes sacerdotum ac ministrorum Ecclesiae. Interea maius quoque seminarium reformavit sapientesque normas dictavit ad integram cleri sanctificationem.

Quod quo certius impetraretur propositum, tres permagni momenti synodos Philadelphiae ipse celebravit et actuosus interfuit tribus conciliis Baltimorensibus anno millesimo octingentesimo quinquagesimo secundo et quinto et octavo. Cordi autem summe ipsi erat ut sacerdotes efficacia sese redderent et praeberent salutis instrumenta universo gregi; ideoque monendo illos instruebat hortandoque sustinebat constanti quodam studio quod numquam vere remittebat. Verumtamen efficientissima doctrina et educatio ab eo impertita habebatur vulgo potius per lucidum ac pelliciens in ipso sanctimoniae probitatisque specimen. Suapte quidem naturaIoannes Neumann propendebat magis in vitam umbratilem ac rerum tacitam considerationem; voluntate autem et consilio fiebat plus plusque opifex Evangelii Iesu Christi indefessus. Indoles eum ad quietem inclinabat quem gratia caelestis ad maximam actuositatem instimulabat. Ita demum consociare valuit in se utramque vivendi christiane rationem.

Totus caritate Sanctissimi Redemptoris ardebat; totus simul fervebat hominum amore maxime derelictorum. Inclementer eum necopinata plane mors ex mediis ipsis vivorum negotiis operibusque apostolicis abripuit cilicio opertum et caritatis munus explentem pro parocho quodam rustico. Triste istud hora circiter pomeridiana tertia accidit die quinto Ianuarii mensis anno MDCCCLX. De quo sic vita ante tempus defuncto archiepiscopus Baltimorensis in hanc est elocutus sententia: «Huius modi episcopus aliter vere mori non potuit quam ambulans per viam animamque omni die omni momento paratam tenens ad Dominum suum et Deum»; ipsum praeterea cum praestantissimis Ecclesiae pastoribus comparavit uti Augustino, Gregorio, Ambrosio, Alfonso. Non multo autem postea eiusdem fuit Ecclesiae comprobare ac sancire iudicium illud. Ordinarii enim processus de sanctitatis fama et virtutibus et miraculis rite instructi sunt in dioecesibus Philadelphiensi ac Budovicensi inter annum MDCCCLXXXVI et MDCCCLXXXVIII. Postquam decreta suo tempore prodierunt super scriptis et causae introductione, apostolici processus secuti sunt inter annum MDCCCXCVII et MCMV. Edictum vero diei undecimi mensis Decembris MCMXXI pronuntiavit christianas virtutes heroum in modum a Ioanne Neumann esse exercitatas. Decessor proinde Noster f. m. Ioannes XXIII in Generali Congregatione die undevicesimo Februarii mensis MCMLXIII agnovit accepitque binos prodigiosae sanationis casus uti caelitus patrata miracula.

Nos autem ipsi laetantes magnopere inscribi iussimus Venerabilem Ioannem Nepomucenum in Beatorum Caelitum fastos die decimo tertio Octobris eodem anno MCMLXIII coram maxima episcopatus catholici parte in Concilium Vaticanum Secundum Romae congressi. Causa tum canonizationis rursus legitime aperta, anno MCMLXVI approbavimus Nos tamquam novum divinitus effectum prodigium medelam pueri sarcomate Ewing laborantis die tertio decimo mensis Novembris MCMLXXVI nec multo post constituimus in sollemni consistorio Decembris mensis ut Beatus Ioannes Nepomucenus Neumann renuntiaretur Sanctus Dei et Ecclesiae die undevicesimo Iunii anno MCMLXXVII. Eodem igitur hoc faustissimo die, cum summo tum Nostro tum totius christiani populi gaudio, ante ipsum Petrianum templum quo undique gentium maximeque ex America Septentrionali confluxerant sacrorum ministrorum et religiosorum et fidelium turbae atque ubi adstabaht S. R. E. Cardinales et Romanae Curiae immo ex universa Ecclesia non pauci Praesules, Nos ipsi precibus concessimus Venerabilis Fratris Nostri Conradi S. R. E. Cardinalis Bafile, Praefecti Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, scilicet efflagitantis ut Beatus Ioannes Nepomucenus Neumann a Nobis declararetur Sanctus. Prius idcirco Caelitibus cunctis in adiutorium advocatis divinoque implorato Spiritu, Nos pro munere supremi Ecclesiae universalis magistri Christique in terris Vicarii haec tandem pronuntiavimus verba: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Ioannem Nepomucenum Neumann Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quibus prolatis vocibus, item praecepimus ut hae conficerentur expedirentur que Litterae Decretales. Grates autem ut egimus Nos Deo una cum praesentibus utque sermonem habuimus de novensili Sancto ipsiusque mirandis virtutibus et operibus, caeleste patrocinium eius primi invocavimus Nos et augustiore ritu divinum sacrificium ad eius pariter honorem facere perreximus. Quapropter omnibus quae investiganda ac ponderanda fuerant accuratissime peractis, singula ea quae supra gesta commemoravimus iam nunc toti Ecclesiae patefacimus mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus habeatur fides quae his ipsis tribueretur si quando deinde exhiberentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Iunii anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo Pontificatus Nostri quarto decimo.

EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 4, pp. 217-223

 

© Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana