Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SPONSA CHRISTI*

DE SACRO MONIALIUM INSTITUTO PROMOVENDO

Sponsa Christi Ecclesia [1], vel a primis suae historiae ineunabulis exsistimationis ac maternae dilectionis sensus, quibus erga sacras Deonfirmavit [2].

Nec mirum sane, cum Virgines christianae, « illustrior portio gregis Christi » [3], caritate actae, alienas omnes mundi sollicitudines dedignantes [4] facilemque periculorum plenam cordis divisionem superantes [5], non solum se totas Christo, ut vero animorum Sponso [6] devoverent [7], sed integram vitam suam omnium christianarum virtutum geo Virgines suaviter ferebatur, tam iteratis actibus ac signis patefecit quam perspicuis documentis cmmis ornatam [8], in perpetuum ipsi Christo Domino atque Ecclesiae manciparent [9].

Mystica haec Virginum Christo mancipatio Ecclesiaeque traditio primis christianis saeculis, sponte, ac potius factis quam dictis, perficiebantur. Cum vero Virgines, postea, non classem tantum, sed statum iam definitum atque ordinem ab Ecclesia receptum efformarent [10], virginitatis professio publice fieri coepit, adeoque arctiore in dies vinculo confirmari [11]. Dein Ecclesia, dum sanctum virginitatis votum propositumve acceptabat, Virginem Deo. Ecclesiaeque inviolabiliter eiusmodi, solemni ritu consecrabat, qui merito inter pulchriora antiquae liturgiae monumenta recensetur [12]; eamque ab aliis clare distinguebat, quae privatis tantum vinculis sese Deo obligabant [13].

Vitae virginalis professio vigilanti severaque ascesi servabatur, simulque omnibus pietatis et virtutum exercitiis nutriebatur ac fovebatur. In prisca tam graecorum ac ceterorum orientalium quam latinorum Patrum doctrina, fidelis sane ac pulcherrima imago prostat et ob oculos ponitur Virginis christianae. In suis scriptis sive interna sive etiam externa, quae ad virginalem sanctitatem ac perfectionem spectare quovis modo poterant, diligentissime magnoque amore a Patribus illuminata ac vivide depicta fuerunt [14].

Quousque christianarum Virginum angelica vivendi ratio, primo hoc suae historiae tempore, Patrum exhortationibus ac descriptionibus responderit, et quot altiorum heroicarum virtutum gemmis ornatam sese nobis ostendat, partim ex historicis documentis ac monumentis directo certoque tramite, noscimus, partim vero, non dubie, ex aliis etiam securis fontibus conicere imo et deducere nobis licet [15].

Praesertim post concessam christianis hominibus pacem, Eremitis et Coenobitis praeeuntibus, consecrata Deo virginitas frequentius in dies consiliorum paupertatis strictiorisque oboedientiae expressa signataque professione compleri ac confirmari solebat [16].

Mulieres virginitatem professae, quae iam prius ad vitam communem, ab hominum consuetudine quantum fieri poterat segregatam, tum ob solitudinis amorem, cum ob defensionem contra gravissima undique imminentia, in corrupta romana societate, pericula, conspiraverant, faventibus postea rerum adiunctis, satis cito, exemplum secutae immensae multitudinis Coenobitarum, ac relicta generatim viris eremitica vitae ratione, coenobiticam vitam imitatae sunt atque in ipsam fere omnes se receperunt [17].

Vitam communem latiore significatione acceptam, Ecclesia Virginibus generatim commendabat, sed vitam monasticam, per longa tempora, ne consecratis quidem Virginibus imponere stricte voluit, quas honorata» ut decebat, liberasque in saeculo reliquit. Attamen Virgines liturgice consecratae propriis in domibus vel in uberiore vita communi degentes semper rariores inveniebantur, usque dum pluribus locis de iure, ubique vero de facto extinctae fuerunt ; quin imo, generatim non amplius restitutae, recentius etiam prohibitae fuerunt [18].

* * *

Cum res ita se haberent, Ecclesia suam maternam convertit sollicitudinem erga illas praesertim Virgines, quae, optimam partem eligendo [19], mundo plane vale dicebant, totamque christianam perfectionem, strictam paupertatem atque plenam oboedientiam virginitatis professioni addentes, in Monasteriis amplectebantur. Harum Virginum coenobiticam professionem, severioribus in dies clausurae legibus Ecclesia provide externe defendit [20]. Intrinsecus vero, ita ipsarum vitae rationem ordinavit, ut sensim sine sensu typum Monialis seu Sanctimonialis vitae contemplativae, sub rigida regulari disciplina, prorsus deditae, clare perspic neque in suis legibus atque religiosa ascesi delinearet [21].

Postquam autem ineunte fere media aetate, Virginum consecratarum in saeculo commorantium vivendi forma penitus desiit, Sanctimoniales, numero, fervore, varietate supra modum auctae, antiquarum Virginum unicae, velut in solidum heredes earumque legitimae successores habitae sunt [22]; neque heredes ac successores tantum, sed traditi patrimonii fideles procuratrices argumentosaeque fautrices, quae quinque talentis ditatae, alia quinque superlucratae fuerunt [23]. Monumenta liturgica, canonica documenta, atque historica testimonia omne genus, scripta, insculpta, depicta, hanc Monialium originem ac dignitatem, merita sanctitatemque comprobant atque vindicant [24].

Statum perfectionis, qui iam adeo solemniter receptus atque plene recognitus fuerat, ut perfectius usque publicam referret naturam, Moniales, per plura saecula ad exeuntem mediam aetatem — ut ex Decretalibus, imo ex toto Corpore iuris canonici luculenter patet — solae inter mulieres cum Monachis et Canonicis regularibus exhibebant [25].

Non paucis deinceps inde nec levibus evictis difficultatibus, prius Fratres omnes, qui vel Mendicantes, vel Hospitalarii, vel Redemptores, vel alio nomine nuncupabatur ac, post tria fere saecula, Clerici quoque, qui regulares dicti fuerunt, inter veros religiosos et regulares, simul cum Monachis et Canonicis regularibus, recepti sunt; Moniales vero universae, tum illae quae antiquo monachismo seu vitae canonicali inhaerebant, cum illae quae in Fratrum mendicantium secundos Ordines cooptabantur, quod ad ius canonicum attinet, unicum, nobile et vetustum institutum prosequebantur eandemque religiosam vivendi rationem amplectebantur [26].

Ad primas igitur usque mulierum Congregationes, quae vel saec. XVI vel XVII ortae sunt, Moniales eae tantum habebantur quae facto et iure vitam legitime religiosam profitebantur. Imo etiam post toleratae, et decursu temporis, prius facto et postea oeconomico etiam quodam iure receptas Congregationes [27], Moniales tantum, usque ad Codicem Iuris Canonici promulgatum, stricto iure uti verae religiosae ac regulares admissae sunt [28].

Quodsi hoc loco animum ad vitae monasticae penetralia con vertere velimus, quis recensere et ponderare poterit perfectionis religiosae thesauros in Monasteriis absconditos? quis flores ac fructus sanctitatis, quos hi conclusi horti Christo Ecclesiaeque tulerunt? quis precationum efficacitatem, quis deditionis divitias, quis denique bona omne genus quibus Moniales Ecclesiam Matrem suam ornare, sustinere, confortare totis viribus satagerunt? 

* * *

Sanctimonialium rigidus sane definitusque typus, in legum canonicarum et in ascesis paginis insculptus, ab innumeris Ordinibus, Monasteriis, Conventibus, quae in Ecclesia iugiter exstiterunt, facile, et, quoad ipsius praecipua lineamenta, etiam fideliter receptus fuit, atque per plura saecula tenaciter retentus. Ex hac communi fidelitate atque constantia, arcta compago in sacro Monialium Instituto exorta est, quae fortius quam omnium aliorum regularium sive religiosorum utriusque sexus Institutorum, innovationibus quibuslibet restitit semper. Id, intra certos iustosque limites, merito ipsi vertendum esse non est ambigendum.

Haec, quam laudavimus, Monialium unitas minime ceterum obstitit quominus, et quod attinet ad ascesim et quod ad interiorem pertinet disciplinam, iam antiquitus diversae figurae varietatesque admitterentur, quibus Deus, mirabilis in sanctis suis, Ecclesiam Sponsam suam ditavit et decoravit. Quae Monialium varietates ex eiusdem generis varietate oriri videntur Ordinum ac Religionum virorum, quibus Monialium Ordines adiecti quodammodo fuerunt. Revera, vix non omnes Monachi, Canonici regulares, Mendicantes praecipue secundos Ordines instituere nitebantiur, qui servata semper generali Monialium ratione, fere ut primi Ordines inter se diversi conspiciebantur. Pariter nonnulli Ordines Clericorum regularium et nonnullae Congregationes virorum proprii Instituti Monialium Ordines recentius condiderunt.

Monialium varietates, quas supra attigimus, sive Instituti historiam respicimus, sive communes eius interiores mutationes, dignissimae profecto sunt quae attente considerentur. Sane, ipsae, generali vitae contemplativae ratione incolumi atque firmis praecipuis receptae disciplinae normis ac principiis, novam veluti sanctitatis vim veteri Instituto compararunt. Recentioribus temporibus, praesertim saeculo XVI abeunte, novae Monialium Ordinum formae inductae et ab Ecclesia pedetentim probatae fuerunt; ut ecce Institutum Sanctae Ursulae, Angelicarum, Congregatio Religiosarum Dominae Nostrae, Ordo Visitationis, Societas Dominae Nostrae, Moniales B. Mariae de Caritate [29] pluresque aliae. Hae novae fundationes dum, vel ab initio earum institutionis vel deinceps ad acceptandum Monialium commune ius vigens — ut vitam vere religiosam, unice tunc pro mulieribus recognitam, profiteri valerent — adigebantur seu moraliter cogebantur, ipsius iuris renovationem diversis modis praeparabam.

Hae novae Monialium formae, etsi vitam contemplativam canonicam profitebantur, et strictam clausuram pontificiam, propriae rationi vivendi aptatam, ex sententiis tunc vigentibus aegre quidem sed sincere demum receperant, tamen quandoque divinum Officium recitandum non susceperunt. Multa vero apostolatus et caritatis opera quae cum suo sexu suoque statu iuridico consentanea habebantur, ipsae laudabili sollicitudine, ut sui muneris partes, fecerunt.

* * *

Annis volventibus, sive ob novorum Ordinum exemplum sive ob progressum Congregationum ac Societatum, quae cum vita perfectionis fecundam caritatis, auxilii, educationis exercitationem coniungere nitebantur, sive denique ob communem rerum atque idearum omne genus processum, non pauca Monasteria multorum Ordinum, qui vitam contemplativam unice ex instituto suo sectabantur, opera apostolatus, probante ac prudenter moderante Sancta Sede, pluribus in locis receperunt [30].

Exinde sensim sine sensu obtinuit, ut commune Monialium Institutum non solum diversos Ordines cum propriis Regulis et Constitutionibus in se contineret, sed etiam profundior quaedam in ipso admitteretur divisio inter Ordines scilicet et Monasteria quae vitam solummodo contemplativam sequebantur atque Ordines ac Monasteria in quibus, sive ex peculiari constitutionis lege sive ex subsequentibus Apostolicae Sedis concessionibus, ad vitam contemplativam canonice probata apostolatus opera convenienter adiungebantur.

Nostro hoc tempore, totum Monialium Institutum, tum in iis Ordinibus ac Monasteriis, quae fideliter vitam tantum contemplativam hucusque obiverant, tum in iis maxime quae ex Ecclesiae praescripto vitam contemplativam amice cum operibus apostolatus sociabant, adiunctorum rerumque varietates ac mutationes non leviter persensit. Sane, cum hi Ordines educationis similibusque caritatis operibus vacent, quae sive ex inductis ubique moribus sive ex rerum publicarum interventu ita nunc exercentur ut vix compatibilia vel prorsus incompatibilia fiant cum aliquibus e classicis clausurae pontificiae regulis, huius clausurae normae, retenta ipsius communi ratione, sapienter mitigari debuerunt, ut cum illis operibus componi possent; quod profecto Ecclesiae sanctae animorumque utilitas postulare videbatur, cum nisi ita factum fuisset, ea opera vel omnino suscipi non potuissent vel non ea saltem ratione. Neque quoad apostolicos Ordines solum, sed etiam quoad Ordines tantum contemplativos, temporum adiuncta, atque gravis egestas, qua saepe laborant, mitigationes seu largiores interpretationes quandoque exigere ac requirere visa sunt.

Hodie, ut exemplum proponamus, civium sensus, quem socialem appellant, vix ferret nimis arctam can. 601 interpretationem, ne cum de Monialibus quidem contemplativis agitur. Hinc Sancta Sedes, pluribus necessitatibus vel utilitatibus materne in dies largius providet, quae iuxta receptum olim iudicium non ita graves existimabantur, ut ob eas clausuram pontificiam infringere liceret vel ipsa eximere. Ceterum, domiciliorum securitas atque sanctitas, quae non unica quidem causa fuit pontificiae clausurae, sed varie pro temporum adiunctis, cum aliis causis ad ipsam constituendam et ordinandam contulit, hodie magis' quam olim tecta sartaque est.

* * *

Summatim origine et fastis sacri Monialium Instituti propositis, opportunum ducimus in praesens accurate distinguere ipsius propria ac necessaria elementa, quae vitam Monialium contemplativam canonicam ut primum ac praecipuum earum finem directo afiiciunt. Nativis hisce atque praecipuis lineamentis quibus figura canonica Monialium clare in iure definitur, alia magni momenti accedunt quae, etsi non sunt necessaria, eam tamen complent, cum satis apte publico Monialium fini respondeant ipsumque securum faciant. Aliqua vero in Monialium Instituto invenimus quae nec necessaria sunt nec eam complent, sed tantum externa atque historica sunt, cum scilicet ex adiunctis superiorum temporum, nunc valde mutatis, certo nascantur. Quando haec, vel iam non prosunt, vel maius bonum impedire valent, nulla speciali ratione servanda videntur.

Porro, firmis prorsus omnibus nativis ac potissimis venerandi Monialium Instituti elementis, quoad elementa alia, quae externa et adventicia censentur, illas caute prudenterque ad hodierna adiuncta accomodationes inducere decrevimus, quae Instituto eidem non modo maiorem decorem, sed pleniorem etiam efficacitatem tribuere poterunt.

Ad has Instituti Monialium temperatas accommodationes inducendas Nos movent, imo urgent, plenae quas habemus de re in singulis orbis partibus notitiae, certaque inde exorta cognitio gravis inopiae, in qua Moniales saepe, ne dicamus semper, versantur. Sane, non pauca exstant Monasteria quae, pro dolor! vix non fame, miseria, inedia pereunt; plura vero sunt quae, ob domesticas difficultates, duram, nec plerumque tolerabilem, vitam ducunt. Monasteria praeterea habentur quae, quamvis in egestate non vivant, cum tamen ab aliis quibuslibet Monasteriis seiuncta ac separata exsistant, non raro languescunt. Arctiores etiam clausurae leges non levibus saepe difficultatibus facilem viam sternunt. Postremo, crescentibus semper Ecclesiae animorumque necessitatibus, ac multiplici his subveniendi adiutrice omnium opera urgente, momentum advenisse videtur, in quo vita monastica, generatim etiam inter Moniales contemplationi deditas, cum moderata apostolatus participatione concilietur. Quod Nostrum hac de re iudicium saepissime confirmarunt Ordinariorum locorum ac religiosorum Antistitum testimonia, quae ex nonnullis nationibus prorsus communi consensu ad Nos pervenerunt.

* * *

Ex iis quae infra in Statutis Monialium Generalibus decernuntur, aliqua hic illustrare iuvabit, ut regulas et iudicia inde proponamus ex quibus facile ac secure singula praescripta intelligi recte possint.

Et in primis, quoad vitam Monialium contemplativam hoc, quod iuxta mentem Ecclesiae semper viguit, firmum ac inviolatum servari debet : Monasteria omnia Monialium vitam contemplativam, ut primum atque praecipuum suum finem, canonice semper et ubique profiteri debere. Quam ob rem, labores et ministeria, quibus Moniales vacare possunt ac debent, talia esse oportet atque ita quoad locum, tempus, modum rationemque ordinanda ac disponenda sunt, ut vita vere et solide contemplativa, sive totius Communitatis sive singularum Monialium, salva non tantum sit sed iugiter alatur ac roboretur.

Praescripta concessionesque olim, urgentibus rerum adiunctis, pro aliquibus regionibus data, ex quibus vota solemnia in simplicia commutabantur, odiosam dispensationem (can. 19) secum ferre certo dicenda sunt; eo vel magis odiosam, quod notae praecipuae Monialium haec immunitas adversetur; nam vota solemnia, quae arctiorem ac pleniorem quam alia publica vota Deo consecrationem secum ferunt, notam canonice necessariam et potissimam Ordinum exhibent. Quapropter, cum diuturna experientia diversis in locis aperte constet sive Regularium virorum sive Monialium vota solemnia, etsi rerum publicarum iure ignorentur, facile nulloque negotio servari posse, pariterque securitati aliorum bonorum Communium aliunde apte provideri, etsi persona iuridica, ut alicubi accidit, Eeligionibus et Monasteriis denegetur, in hoc iam ante non paucos annos merito S. Sedis leges actioque simul conspirant [31], ut odiosae de quibus diximus exceptiones restringantur et, quoad fieri possit, tollantur. Et revera Moniales non oportet honore, merito et gaudio privare vota solemnia ipsarum propria emittendi.

Ad tutiorem assequendam solemnis castitatis vitaeque contemplativae custodiam utque hortus conclusus Monasteriorum nullo mundi ausu penetrari, nullo astu insidiaque violari, nullo saeculari profanoque contactu turbari posset, sed verum animarum claustrum evaderet [32]in quo Moniales Deo liberius servire valerent [33], Ecclesia sapienti ac vigilanti sollicitudine severiorem clausuram, tamquam institutum Monialium peculiare statuit, diligenter ordinavit atque gravibus pontificiis sanctionibus perpetuo communivit. Haec veneranda Monialium clausura, quae ex Auctoritate suprema a qua procedit atque ex sanctionibus quibus interius exteriusque defenditur pontificia appellatur, in Nostra hac Constitutione non solum, pro diversis adiunctis Monasteriorum, quae ipsi hucusque obstricta sunt, consulto ac solemniter confirmatur, sed caute ad illa etiam Monasteria extenditur, quae eadem adhucusque, ob legitime impetratas dispensationes, non obligantur.

Monasteria quae vitam unice contemplativam profitentur, neque intra domus religiosae terminos stabilia opera educationis, caritatis, recollectionis vel alia id genus admittunt, clausuram illam pontificiam retinebunt vel accipient, de qua in Codice agitur (can. 600-602), quaeque « maior » appellabitur.

Quoad vero Monasteria illa quae, sive ex instituto sive ex legitimis S. Sedis praescriptis, vitae contemplativae exercitium quorundam ministeriorum cum ipsa consentaneorum intra monasticas ipsas aedes amice coniungunt, clausura pontificia, illis retentis quae eidem necessaria atque insita sunt, in nonnullis, quae vix vel ne vix quidem observari possunt, temperatur ; in aliis vero, quae ad clausuram pontificiam Codicis non adeo necesaria censentur (can. 599, 604 § 2), apte completur. Haec clausura pontificia temperata atque hodiernis necessitatibus accommodata quae, ut ab antiqua rigidiore distinguatur, « minor » nuncupantur, illis etiam Monasteriis concedi poterit quae, etsi vitam tantum contemplativam retineant, vota solemnia non habent vel nonnullis carent conditionibus quae ad maiorem clausuram pontificiam, iurisprudentia recepto que stilo Curiae merito requiruntur. Accurata horum omnium clausurae pontificiae minoris elementorum definitio infra, in Statutis Generalibus et in Instructionibus a S. Congregatione de Religiosis Nostra Auctoritate Nostroque nomine dandis, tradetur.

Quod spectat ad Monasteriorum Monialium autonomiam seu mutuam libertatem, ea hic repetere opportunum ducimus et Monialibus applicare quae, consulto de Monachis dixeramus in Homilia habita die 18 septembris 1947 in patriarchali Basilica S. Pauli extra moenia, revoluto decimo quarto saeculo ab obitu S. Benedicti Nursiani [34]. Mutatis rerum adiunctis, plura iam suadent, ac non raro postulant, Monasteriorum Monialium consociationem, uti facilior ac convenientior officiorum distributio, utilis ac saepe necessaria religiosarum ab uno ad aliud Monasterium variis de causis ad tempus translatio, oeconomicum iuvamen, laborum coordinatio, observantiae communis defensio, aliaque id genus. Quod autem haec omnia fieri et obtineri valeant, quin necessariae autonomiae derogetur nec quomodolibet clausurae vigor enervetur vel recollectioni vitaeque monasticae severiori disciplinae damnum inferatur, tam ex amplissima experientia Congregationum Monasticarum virorum, quam ex non raris speciminibus Unionum ac Foederationum quae inter Moniales hucusque approbatae fuerunt, certe ac secure comprobatur. Ceterum Foederationum erectio et Statutorum quibus regi debeant approbatio, Sanctae Sedi reservatae manebunt.

Ad laborem, sive manuum sive animi, omnes, viris vel mulieribus minime exceptis qui vitae contemplativae vacant, non solum lex naturalis obligat [35], sed paenitentiae etiam ac satisfactionis officium [36]. Labor praeterea generale est instrumentum quo animus, et a periculis servatur et ad altiora evehitur; quo nos, ut oportet, divinae Providentiae operam praebemus nostram tum in ordine naturae tum in ordine qui naturam excedit; quo opera caritatis exercentur. Labor denique norma est ac lex praecipua vitae religiosae, vel ab eius originibus, iuxta illud « ora et labora ». Sane huius vitae disciplina, magna ex parte in praecipiendo, ordinando ac perficiendo labore posita fuit semper [37].

Monialium labor, si aeterna respiciantur, talis esse oportet, ut quae illum suscipit, in primis sancto proposito suscipiat; ut eadem praesentem Deum saepe cogitet; ut illum ex oboedientia capiat, cum suique voluntaria castigatione coniungat. Quod si labor ita sustinebitur, ille potens ac constans erit omnium virtutum exercitatio, atque pignus suavis efficacisque coniunctionis vitae contemplativae cum activa, ad exemplum Nazarethanae Familiae [38].

Si vero monasticum labor vel quoad naturam vel quoad disciplinam aestimetur, e Regulis, Constitutionibus traditisque singulorum Ordinum consuetudinibus non tantum viribus Monialium eum par esse oportet, sed ita etiam disponi ac perfici, ut, pro temporum cursu rerumque adiunctis, et Monialibus necessarium victum quaerat, et ad egenorum, ad hominum societatis, ad Ecclesiae utilitatem conferat [39].

Cum christianae vitae perfectio in caritate specialiter posita sit [40], cumque caritas qua Dominum unice super omnia diligere debemus omnesque in Ipso, una eademque vere sit, Mater Ecclesia ab omnibus Monialibus quae canonice contemplationem profitentur, cum Dei perfecto amore, perfectam erga proximos caritatem exigit: cuius caritatis suique status gratia, religiosi viri religiosaeque mulieres Ecclesiae omniumque indigentium necessitatibus totos se devotos persentiant oportet.

Moniales ergo omnes probe sciant ipsarum vocationem plene totamque apostolicam esse [41], nullis locorum, rerum, temporum limitibus circumscriptam, sed ad omnia, semper et ubique sese porrigentem, quae aut ad Sponsi honorem aut ad animorum salutem quovis modo spectant. Haec vero universalis apostolica Monialium vocatio nulla re impedit quominus Monasteria suis precibus et totius Ecclesiae et singulorum hominum vel coetuum necessitates commendatas habeant. Communis omnium Monialium apostolatus, quo divini Sponsi sui honorem zelare [42]et universae Ecclesiae omniumque christifidelium bonum provehere debent, his tribus praecipue veluti instrumentis utitur:

1° exemplo christianae perfectionis ; cum earum vita, licet sine verbis, alte tamen loquatur et continuo ad Christum atque ad christianam perfectionem fideles trahat, et bonos Christi milites [43]ad legitimum certamen ut vexillum excitet alliciatque ad coronam [44];

2° precatione, tum publice Ecclesiae nomine, septies in die solemniter canonicis horis ad Deum fundenda, tum etiam privatim perenniter Deo omnibus formis offerenda;

3° devovendi se studio, ita ut afflictationibus, quae ex vita communi fidelique regulari observantia oriuntur, alia propriae abnegationis exercitia sive ex Regulis ac Constitutionibus praescripta sive prorsus voluntarie suscepta, addantur, quibus generose illa impleantur « quae desunt passionum Christi Iesu, pro corpore Eius, quod est Ecclesia » [45].

Postquam Monialium Instituti historicos fastos illustravimus accurateque descripsimus quibus idem terminis cum hodiernis vitae necessitatibus componi possit, iam generales normas tradere putamus iuxta quas ad rem compositio illa adducenda sit. Totam Constitutionem atque Statuta Generalia quoad omnes vel iam factas vel faciendas Monasteriorum Foederationes et quoad singula Monasteria, S. Congregatio de Religiosis ad effectum adducet ; quae Nostra Auctoritate, per instructiones, declarationes, responsa aliaque id genus documenta, illa omnia peragere poterit, quae ad Constitutionem diligenter atque efficaciter inducendam atque ad Generalia Statuta fideliter prompteque servanda spectant.

STATUTA GENERALIA MONIALIUM

Art. I

§ 1. Monialium nomine in hac Constitutione, ad normam iuris (c. 488, 7°) veniunt, praeter religiosas votorum solemnium, illae etiam quae vota simplicia, perpetua vel temporaria, professae sunt in Monasteriis in quibus vota solemnia vel actu nuncupantur vel ex instituto emitti deberent; nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura aliud certo constet.

§ 2. Legitimo Monialium nomini (c. 488, 7°) et iuris Monialium applicationi minime officiunt : 1) professio simplex in Monasteriis legitime emissa (§ 1) ; 2) clausura pontifìcia minor quae Monasteriis sit praescripta vel rite concessa ; 3) operum apostolatus exercitium, quod cum vita contemplativa coniunctum sit, sive ex instituto a S. Sede pro aliquibus Ordinibus probato et confirmato, sive ex legitimis S. Sedis pro nonnullis Monasteriis praescripto aut concessione.

§ 3. Apostolica haec Constitutio iuridice non respicit : 1) Congregationes religiosas (c. 488, 2°) Sororesque ipsarum sodales (c.488, 7°), quae ex instituto vota tantum simplicia nuncupant; 2) Societates mulierum in comuni ad instar religiosarum viventium earumque sodales (c. 673).

Art. II

§ 1. Peculiaris ratio vitae religiosae monasticae, quam Moniales fideliter sub rigida regulari disciplina colere debent, et ad quam ab Ecclesia destinantur, est vita contemplativa canonica.

§ 2. Vitae contemplativae canonicae nomine intelligitur non illa interna et theologica ad quam animae omnes in Religionibus imo et in saeculo viventes invitantur, quamque apud se singulae ducere ubique valent ; sed exterior disciplinae religiosae professio quae, sive ex clausura, sive ex pietatis, orationis mortificationisque exercitiis, sive denique ex laboribus quibus Moniales incumbere debent, in interiorem contemplationem ita ordinatur, ut eiusdem studio tota vita totaque actio et facile valeat et efficaciter debeat imbui.

§ 3. Si vita contemplativa canonica sub rigida regulari disciplina habitualiter servari non possit, character monasticus nec concedendus est nec, si iam habeatur, retinendus.

Art. III

§ 1. Vota religiosa solemnia, ab omnibus Monasterii sodalibus vel ab una saltem ipsarum classe nuncupata, praecipuam notam efficiunt ex qua Monasteria mulierum, non inter Congregationes religiosas sed inter Ordines regulares iure numerantur (c. 488, 2°). Religiosae autem in his Monasteriis professae omnes, Regularium appellatione in iure, ad normam c. 490, veniunt, atque non Sororum sed Monialium proprio nomine vocantur (c. 488, 7°).

§ 2. Monasteria omnia, in quibus vota tantum simplicia nuncupantur, votorum solemnium instaurationem impetrare poterunt. Quinimmo, nisi prorsus graves obsint rationes, eadem iterum suscipere curabunt.

§ 3. Solemnes antiquae formulae consecrationis Virginum, quae in Pontificali Romano habentur, Monialibus reservantur.

Art. IV

§ 1. Severior Monialium clausura, quae pontificia dicitur, firmis semper ac pro omnibus Monasteriis iis notis quae eidem quasi naturales sunt, duplex in posterum distinguetur : maior et minor.

§ 2. 1° Clausura pontificia maior, illa scilicet quae in Codice describitur (cc. 600-602), hac Nostra Apostolica Constitutione plane confirmatur. Sacra Congregatio de Religiosis, Nostra Auctoritate, declarabit quas ob causas dispensatio a clausura maiori concedi possit, ut, rei natura incolumi, nostri temporis adiunctis aptius eadem accommodetur.

2° Clausura pontificia maior, salvo § 3, 3°, in omnibus Monasteriis vigere ex regula debet, quae vitam contemplativam unice profitentur.

§ 3. 1° Clausura pontificia minor illa ex antiqua clausura Monialium retinebit, illisque sanctionibus defendetur, quae ad ipsius naturalem rationem conservandam ac vindicandam necessaria in Instructionibus S. Sedis expresse definiuntur.

2° Huic pontificiae minori clausurae obnoxia sunt Monasteria Monialium votorum solemnium quae, sive ex instituto sive ex legitima concessione, ita ministeria cum extraneis suscipiunt, ut plures religiosae et notabilis domus pars habitualiter in haec ministeria incumbant.

3° Pariter, saltem huius clausurae praescriptis subiici debent omnia et singula Monasteria, etsi unice contemplativa, in quibus vota tantum simplicia nuncupantur.

§ 4. 1° Clausura pontificia maior vel minor, necessaria condicio habenda est, non solum ut vota solemnia emitti possint (§ 2) sed etiam ut illa Monasteria, in quibus vota simplicia nuncupantur (§ 3), ut vera Monasteria Monialium ad normam c. 488, 7° in posterum habeantur;

2° Si regulae clausurae pontificiae, saltem minoris, observari plerumque non possint, vota solemnia quae habeantur adimenda sunt.

§ 5. 1° Clausura pontificia minor, quoad illas praesertim notas in quibus a clausura Congregationum vel Ordinum virorum distinguitur, observanda est in locis ubi Moniales vota solemnia non nuncupant.

2° Si autem certo appareat in aliquo Monasterio clausuram saltem minorem ex more servari non posse, Monasterium illud in domum vel Congregationis vel Societatis mutandum erit.

Art. V

§ 1. Ecclesia ad orationem publicam, quae eius nomine, sive in choro (c. 610, § 1) sive privatim (c. 610, § 3), Deo funditur, solas Moniales inter mulieres Deo sacras deputat; easque ex regula ad normam suarum Constitutionum, huic orationi horis canonicis cotidie persolvendae graviter obstringit.

§ 2. Omnia Monialium Monasteria singulaeque Moniales vota solemnia vel simplicia professae, Officium divinum in choro ad normam c. 610, § 1 et suarum Constitutionum, ubique recitare tenentur.

§ 3. Iuxta c. 610, § 3 Moniales, quae a choro abfuerunt, si vota solemnia non nuncupaverint, ad privatam horarum recitationem, nisi aliud expresse praescribant Constitutiones (c. 578, 2°), restricte non tenentur ; tamen non solum Ecclesiae mens est, ut supra diximus (art. IV), ut vota Monialium solemnia ubique instaurentur, sed etiam, si ad tempus instaurari non valeant, ut Moniales vota perpetua simplicia loco solemnium professae, pensum Officii divini fideliter absolvant.

§ 4. Missa conventualis in omnibus Monasteriis Officio diei respondens, secundum rubricas, quoad fieri possit celebrari debet (c. 610, § 2).

Art. VI

§ 1. 1° Monialium Monasteria, secus ac aliae religiosae mulierum domus, ex Codice et ad ipsius normam sui iuris sunt (c. 488, 8°).

2° Antistitae singulorum Monasteriorum Monialium in iure Superiores maiores sunt, omnibusque facultatibus donantur quae Superioribus maioribus competunt (c. 488, 8°), nisi ex contexu sermonis vel ex rei natura aliquae ad viros tantum attineant (c. 490).

§ 2. 1° Ambitus condicionis sui iuris seu autonomiae quam vocant Monasteriorum Monialium et iure communi et iure peculiari definitur.

2° Tutelae iuridicae, quam ius sive Ordinariis locorum sive Superioribus regularibus quoad singula Monasteria concedit, neque ex hac Constitutione neque ex Foederationibus Monasteriorum a Constitutione permissis (art. VII) atque eius auctoritate inductis, quovis modo derogatur.

3° Iuridicae relationes singulorum Monasteriorum cum Ordinariis locorum vel Superioribus regularibus, ex iure communi atque ex iure peculiari regi pergent.

§ 3. Hac Constitutione nullo modo definitur utrum singula Monasteria Ordinarii loci potestati obnoxia sint an, intra terminos iuris, de ea sint exempta et Superiori regulari subiaceant.

Art. VII

§ 1. Monasteria Monialium non solum sui iuris sunt (c. 488, 8°), sed etiam iuridice distincta atque invicem independentia, nullis vinculis praeter quam spiritualibus ac moralibus, inter se unita ac devincta, etsi eidem primo Ordini vel religioni iure sint subiecta.

§ 2. 1° Monasteriorum mutuae libertati, potius facto receptae quam iure impositae, nullo modo officit Foederationum constitutio; neque eae Foederationes haberi debent ut iure prohibitae vel quomolibet naturae et finibus vitae religiosae Monialium minus consentaneae.

2° Monasteriorum Foederationes quamvis regula generali non praecipiantur, tamen a Sede Apostolica valde commendantur non solum ad mala et incommoda praecavenda quae ex plena separatione oriri possunt, sed etiam ad regularem observantiam vitamque contemplativam pror vehendam.

§ 3. Constitutio cuiuslibet formae Foederationis Monasteriorum Monialium vel Confoederationis Foederationum Sedi Apostolicae reservatur.

§ 4. Omnis Foederatio seu Confoederatio suis legibus a S. Sede probatis, ordinari ac regi necessario debet.

§ 5. 1° Salvis art. VI, §§ 2, 3, et salva praecipua autonomiae ratione supra definita (§1), nihil vetat quominus in Foederationibus Monasteriorum ineundis, ad exemplum nonnullarum Congregationum monasticarum et Ordinum sive Canonicorum sive Monachorum, quaedam huius autonomiae inducantur aequae condiciones et intermissiones, quae necessariae vel magis utiles videantur.

2° Formae tamen Foederationis quae praedictae autonomiae de qua diximus (§ 1) contrariae videantur et ad rationem regiminis centralis accedant, S. Sedi speciali modo reservantur, nec sine expressa Ipsius concessione institui possunt.

§ 6. Foederationes Monasteriorum ex fonte unde proveniunt atque ex Auctoritate a qua directe dependent et reguntur, sunt iuris pontificii ad normam iuris canonici.

§ 7. S. Sedes immediatam vigilantiam et auctoritatem, prout casus ferat, in Foederationem exercere poterit per aliquem Adsistentem religiosum, cuius munus erit non tantum S. Sedem repraesentare sed etiam conservationem genuini spiritus proprii Ordinis fovere et Superiorissas in recto ac prudenti Foederationis regimine opera et consilio adiuvare.

§ 8. Io Statuta Foederationis non solum praescriptis normis a S. Congregatione de Religiosis Nostra Auctoritate elaborandis, sed etiam naturae, legibus, spiritui et traditionibus sive asceticis sive disciplinaribus sive iuridicis et apostolicis proprii Ordinis, conformentur oportet.

2° Foederationum Monasteriorum praecipuus finis est fraternum adiutorium sibi mutuo praestare, non solum in spiritu religioso ac in regulari monastica disciplina fovendis, sed etiam in rebus oeconomicis provehendis.

3° Si casus ferat, peculiares normae in approbandis Statutis tradendae s ant, quibus moderari oporteat facultas et moralis obligatio petendi ac mutuo sibi concedendi Moniales, quae tum ad regimen Monasteriorum, tum ad institutionem novitiarum in communi novitiatu pro omnibus vel pro pluribus Monasteriis erigendo, tum denique ad aliis moralibus vel materialibus Monasteriorum aut Monialium necessitatibus providendum, necessariae existimentur.

Art. VIII

§ 1. Labor monasticus, cui etiam Moniales vitae contemplativae incumbere debent, Regulae, Constitutionibus, traditionibus singulorum Ordinum debet esse pro viribus consentaneus.

§ 2. Labor ita ordinari debet ut, simul cum aliis rationibus ab Ecclesia probatis (cc. 547-551, 582), et cum subsidiis a Divina Providentia suppeditatis, securam reddat ac convenientem Monialium substentationem.

§ 3. 1° Ordinarii locorum, Superiores regulares et Superiorissae Monasteriorum ac Foederationum, omnem tenentur diligentiam adhibere ut necessarius, adaequatus ac proficuus labor numquam Monialibus desit.

2° Moniales vero ex conscientiae officio tenentur, non solum ad sibi honeste frontis sudore panem quo vivant, ut monet Apostolus (II Thess., III, 10) lucrandum, sed etiam ad sese, prout tempora exigunt, in dies ad diversa opera habiliores reddendas.

Art. IX

Moniales omnes ut divinae apostolicae vocationi fideles inveniantur, non tantum generalia monastici apostolatus instrumenta adhibere debent, sed praeterea sequentia observare curabunt.

§ 1. Moniales quae in propriis Constitutionibus seu legitimis praescriptis specialis apostolatus opera definita habent, ad normam Constitutionum seu Statutorum ac praescriptionum sese fideliter eisdem dare ac consecrare tenentur.

§ 2. Moniales quae vitam unice contemplativam profitentur:

1° si in propriis traditionibus aliquam externi apostolatus specialem formam acceptam habeant vel habuerint, illam hodiernis necessitatibus aptatam, salva semper ipsarum vita contemplativa, retineant fideliter, et si perdiderint, eam restituere diligenter curent. Si vero circa adaptationem aliquod dubium remaneat, S. Sedem consulant;

2° ex adverso, si vita pure contemplativa neque ex Ordinis probatis Constitutionibus neque ex traditione externo apostolatui hucusque coniuncta iugi constantique ratione fuerit, tunc nonnisi in casibus necessitatis et per limitatum tempus, in illis apostolatus formis singularibus praesertim seu personalibus, occupari poterunt aut, ex caritate saltem, debebunt, quae cum vita contemplativa, prout in Ordine servatur, iuxta criteria a S. Sede figenda, compatibiles videantur.

Quaecumque autem his Litteris decreta continentur, ea omnia stabilia, rata, valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiarissima etiam mentione dignis.

Earum vero exemplis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eamdem volumus haberi fidem, quae haberetur praesentibusj si essent exhibitae vel ostensae.

Nulli igitur liceat hanc paginam Nostrae declarationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contra ire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesima prima mensis Novembris, Praesentationi B. Mariae V. Sacra, anno iubilari millesimo nongentesimo quinquagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. XXXXIII (1951), n. 1, pp. 1-24

[1] Eph. 5, 25-27; Apoc. 21, 2-9; 22, 17; Hermas, Vis. 4, c. 2 (FPA, 1, 460); S. Methodius, Convivium, orat. 3, (Thaliae), c. 8 (PG 18, 72-75); et orat. 7, 7 (PG, 18, 133); S. Ambrosius, De virginitate, 1, 6, n. 31 (PL, 16, 208); Exhortatio virginis, c. 10, n. 67 (PL, 16, 372).

[2] S. Ignatius, Epist. ad Polycarp. 5 (FPA, 1, p. 276); ad Smyrn., 12 (FPA, 1, p. 287); Iustinus, Apologia I pro christianis, 15 (PG, S, 349); Ciprianus, De habitu virginum, 3 (PL, 4, 455), 22 (PL, 4, 462); S. Clemens, De Virginitate, II, III (FPA, 1, 1-5); S. Athanasius, De virginitate, 24 (PG, 28, 279); S. Basilius, Liber de virginitate (PG, 30, 670); S. Ambrosius, De Virginibus (PL, 16, 198 sq.); De virginitate, 5 (PL, 16, 286); De institut. virg., 17, 104 (PL, 16, 345); S. Hieronymus, Epist. 22, 2 (PL, 22, 395); 22 (PL, 22, 409); S. Augustinus, Epist. 188, 1 (PL, 33, 848); De Sancta virginitate (PL, 40, 397), praesertim 27 (PL, 40, 410); S. Ioannes Chrysostomus, De Virginitate, 11 (PG, 48, 540), 34 (PG, 48, 556); S. Leander, Regula, Introduct. (PL, 72, 876, B); Constitutiones Apostolicae, 2, c. 57 (PG, 1, 731-734).

[3] S. Ciprianus, De habitu virginum, 3 (PL, 4, 455).

[4] 1 Cor. 7, 32-35; S. Thomas, 2-2, q. 186, a. 4. 

[5] .1 Cor. 7, 32-35; S. Augustinus, De Sancta virginitate, 22 (PL, 40, 407).

[6] S. Ciprianus, De habitu virginis, 4 (PL, 4, 455); S. Methodius, Convivium, orat. 5 (Talusa), 1, 4, (PG, 18, 97. 101); S. Clements, De virginitate, 1 (FPA, 2 p. 1); S. Augustinus, De sancta virginitate, 8 (PL, 40, 400), 29 (PL, 40, 412).

[7] 2 Cor. 11, 2; Tertullianus, De oratione, c. 22 (PL, 1, 1296); De virginibus velandis, c. 16 (PL, 2, 960); De resurrectione carnis, c. 61 (PL, 2, 932); De exhortatione castitatis, c. 13 (PL, 2, 978); S. Ciprianus, De habitu virginum, 22 (PL, 4, 464); S. Methodius, Convivium, orat. 7 (Procilae), cc. 2-4 (PG, 18, 127, 128); S. Athanasius, Apologia ad Costantium Imp., n. 33 (PG, 25, 640); De virginitate, c. 2 (PG, 28, 254); S. Basilius, Epist. 199, c. 18 (PG, 32, 718); S. Ambrosius, De virginitate, 12 (PL, 16, 286); De virginibus, 1, 7, n. 36 (PL, 16, 209); 1, 11, nn. 65, 66 (PL, 16, 218); S. Hieronymus, Epist. 22, nn. 2, 25 (PL, 22, 89, 108); S. Augustinus, Epist. 188, 1 (PL, 33, 848); In Ioannis Evang. tr. 9, n. 2 (PL, 25, 1459); S. Thomas , In IV Sebt., d. 38, q. 1, a. 5.

[8] S. Ciprianus, De habitu virginum, 4 (PL, 4, 455); S. Clemens, De virginitate, cc. 2, 3 (FPA, 2, p. 2).

[9] Origenes, In Rom. 9, 1 (PG, 14, 1205); S. Methodius, Convivium, orat. 2 (Aretes), c. 1 (PG, 18, 505); orat. 8, (Theclae), c. 17 (PG, 18, 173); S. Clemens, De virginitate, 21 (PG, 28, 275); S. Ambrosius, De virginibus, 1, 10 (PL, 16, 216); Exhortatio virginitatis, 12, n. 80 (PL, 16, 375); S. Hieronymis, Epist. 130, 14 (PL, 22, 1118); S. Augustinus, Epist. 98, 6 (PL, 33, 362).

[10] S. Ignatius, Ad Smyrn. 13 (FPA, 1, 287); Tertullianus, De virginibus velandis, 14 (PL, 2, 957); Origenes, In num. Homilia II, 1 (PG, 12, 591); S. Cyprianus, De habitu virginum, 3 (PL, 4, 455); S. Methodius, Convivium, orat. 1 (Marcel.), c. 1 (PG, 18, 35); S. Clemens, De virginitate, 1 (FPA, 2, p. 1); Constitutiones Apostolicae, 2, c. 57 (PG, 1, 731-734); S. Gregorius Nyssenus, De vita S. Macrinae (PG, 46, 988); S. Ioannes Chrysostomus, 1 Tim. 5, 9 (PG, 51, 323).

[11] Tertullianus, De oratione, c. 22 (PL, 1, 1294); De virginibus velandis, c. 11 (PL, 2, 954); c. 13 (PL, 2, 956); c. 14 (PL, 2, 957); c. 15 (PL, 2, 959); S. Clemens Alexandrinus, Stromatum, 3, 1 (PG, 8, 1103); 25 (PG, 8, 1197); Origenes, In Levit. hom. 3, n. 4 (PG, 12, 428); In num. hom. 23, n. 3 (PG, 12, 748); In Epist. ad Rom. 9, 37 (PG, 14, 1237); S. Cyprianus, De habitu virginis, 4 (PL, 4, 455); S. Ambrosius, De institutione virg., c. 17 (PL, 16, 345); S. Nicetas, De lapsu virginis, c. 5 (PL, 16, 388); Conc. Illiberit. (a. 395), c. 13 (Mansi, 2, 8).

[12] Pontificale romanum, « De Benedictione et Consecratione virginum »; S. Ambrosius, De instit. Virg., c. 17 (PL, 16, 345); De virginibus 3, c. 1 (PL, 16, 231); S. Nicetas, De lapsu virginis, 5 (PL, 16, 387); S. Hieronymus, Epist. 130, n. 2 (PL , 22, 1108); Sacramentarium Leonianum, « 30 ad virgines sacras » (PL, 55, 129).

[13] Tertullianus, De virginibus velandis, cc. 14, 15 (PL, 2, 957, 959); S. Basilius, Epist. 199, c. 18 (PG, 32, 717); Innocentius I, Epist. 2 ad S. Victricium, c. 13 (PL, 20, 478 s.); S. Gelasius I, Epist. 14, c. 20 (A. Thiel, Epist. RR. Pontificum, Brunsbergae, 1868, p. 373); Codex Theodosianus, 9, 25, 2; S. Ambrosius, De virginitate, c. 5, n. 26 (PL, 16, 286); De institut. virg., c. 17, 114 (PL, 16, 348).

[14] S. Polycarpus, Epist. 5, 3 (FPA, 1, 303); Tertullianus, De Virginibus velandis (PL, 2, 935); S. Cyprianus, De habitu virginum (PL, 4, 451 ss.); S. Methodius, Convivium, orat. 1 (Marcel.) 1 (PG, 18, 35); S. Athanasius, De virginitate, 3 ss (PG, 28, 253 ss.); S. Basilius, Epist. 173 (PG, 32, 648); Costitutiones Apostolicae, 8, c. 24 (PG, 1, 1122); S. Ambrosius, De virginibus, 2, 2 (PL, 16, 220); 3, 1-4 (PL, 16, 364); S. Augustinus, De sancta virginitate, 31 ss. (PL, 40, 412 ss.).

[15] S. Ciprianus, De habitu virginum, 22 (PL, 4, 474); S. Ambrosius, De virginibus, 1, cc, 4, 5 (PL, 16, 203-205), c. 10 (PL, 16, 215); S. Augustinus, De moribus Ecclesiae catholicae, 1, c. 31, 68, c. 33, 70 (PL, 32, 1339 ss.).

[16] S. Augustinus, Epist. 211, c. 5, 6 (PL, 33, 960), 15 (PL, 33, 964); S. Caesarius, Regula ad virgines, cc. 4, 19 (PL, 67; 1107, 1110); c. 11, 16 (PL, 67, 1109); S. Leander, Regula, 18 (PL, 72, 890); cuiusdam Patris, Regula ad virgines, c. 17 (PL, 88, 1066). 

[17] S. Basilius, Regulae fus., n. 35, Regulae brev., 108-110 (PG, 31, 1004, 1156), Epist. 55 (PG, 32, 402); S. Ambrosius, De virginibus, 1, c. 10, n. 59 (PL, 16, 215), In Luc. 2, nn. 8, 20, 21 (PL, 15, 1635, 1640); S. Epiphanius, Adv. haereses, 3, 67 (PG, 42, 174); Exposit. fid. cath., 21 (PG, 42, 822); S. Hieronymus, Epist. 22, 17 (PL, 22, 404), 24, 3 (id. 427), 66, 13 (id. 646), 108, 19 (id. 955), 130, 19 (id. 1122); S. Augustinus, De moribus Eccl. cath., 1 c., 31, 68, c. 33, 70 (PL, 32, 1339 ss.); Aeteriae peregrinatio, 23, 2, 3 (W. Heraeus, Heidelberg, 1908, p. 27).

[18] Conc. Carth. III (a. 397), c. 33 (Mansi, 3, 885), Conc. Aurelian. V (a. 549), c. 19 (Mansi, 9, 133); Venantius Fortunatus, Vita S. Radegundis, c. 12 (PL, 88, 502); Conc. Paris. V (a. 614), c. 12-13 (Mansi, 10, 542); c. 13, C. 27, q. 1; Conc Aquisgr. (a. 789), c. 39 (Mansi, 17 bis, 227); Conc. Moguntin. (a. 888), c. 26 (Mansi, 18, 71); Conc. Lat. II (a. 1139), c. 26 (Mansi, 21, 5321, c. 25 C. 28, q. 2).

[19] Luc. 10, 24.

[20] S. Caesarius, Regula ad virgines, 1 (PL, 67, 1107), 23, 24, 25 (PL, 67, 1114); Conc. Lat. II (a. 1139), c. 26 (Mansi, 21, 532), c. 25 C. 28, q. 2; Bonifacius VIII, De statu regularium, c. un. 3, 16 in 6; Conc. Trid. Sess. 25, « De regularibus et monialibus », C. 5; Pius V, Circa Pastoralis, 29 maii 1566, § 1 (Gasparri, Fontes I. C., 1, n. 112); Decori, 1 Febr. 1570 (Gasparri, Fontes I. C., 1, n. 133); Benedictus XIV, Salutare, 3 ian. 1742 (Bull. Ben. XIV, 1. p. 106).

[21] C. 25, C. 28, q. 2; c. 8, De statu monachorum et canonicorum regularium, X, 3, 35; c. 2, De statu monachorum et canonicorum regularium, 3, 10 in Clem.; Conc. Trid. Sess. 25, De regularibus et monialibus; Clemens VIII, C. Religiosae Congregationes, 19 iun. 1594 (Bull. Rom., ed. Taurin, 10, 146); nullus omnino, 25 iul. 1599 (Fontes I. C., 1, n. 187); C. Cum ad regularem, 19 mart. 1603 (Fontes I. C., 1, 189); Gregorius XV, Inscrutabili, 5 febr. 1622 (Bull. Rom., ed. Taurin, 12, 690); Innocentius XI, Litt. Encycl., 9 oct. 1682 (Bizzarri, Collectanea, 2, p. 416); C. Cum ad aures (Ferraris, Biblioth., v. Eucharistia); Benedictus XIV, C. Pastoralis cura (Bull. Ben. XIV, 2, 471).

[22] Pontificale Romanum, « De benedictione et consecratione virginum »; cfr. not. 17.

[23] Math. 25, 20.

[24] Honorius IV, C. Ascendit fumus. 24 sept. 1285 (Bull. Rom., ed. Taurin., 4, p. 83); Conc. Trid. Sess. 25, « De regularibus et monialibus », c. 1; Pius IV, Motu prop. De statu, 5 apr. 1560 (Bull. Rom., ed. Taurin., 7, 21); Pius V, C. Decori, 1 febr. 1570 (Bull. Rom., ed. Taurin., 7, 21); Pius VI, Litt. Quod aliquantulum, 1 mart. 1791), Coll. Brevium atque Instructionum SS. DD. N. Pii P. VI, 1800, p. 1, pag. 47; Conc. Vat. Schema. Constit Ecclesiae, c. 15 (Coll. Lacensis, 7, appendix, 575); Leo XIII, Litt. Testem benevolentiae, 22 ian. 1899 (Acta Leonis XIII, 19, 5); Litt. ad Archiep. Paris., 23 dec. 1900.

[25] C. 4 De religiosis dominis ut Epo. sint subiectae, 3. 36; c. un. De religiosis... 3, 11 in Clem.; c. un. De religiosis... 3, 9 in Extravag. Comm.

[26] S. C. Ep. et Reg. Bergom. 14 mart. 1841, ad 16, § 3 (Lucidi, De visitatione sacrorum liminum, II, n. 463); Gerunden. 9 maii 1860, and 2 (Bizzarri, Collectanea, 2, pag. 78, VI); Albien. 23 iun. 1860, ad 14 (Bizzarri, p. 786, X); 16 sept. 1864 (Bizzarri, p. 744 ss.); Rilievi circa gli Statuti della Congr. dei Fratelli della S. Famiglia, art. I, et 13 (Bizzarri, pp. 800, 803); Normae secundum quas S. C. Ep. et Reg. procedere solet in approbandis novis institutis votorum simplicium, 28 iun. 1901. art. 32. 

[27] S. C. Ep. et Reg. decr. Ecclesia Catholica, 11 aug. 1889 (ASS., 23, 634).

[28] Leo XIII, C. Conditae a Christo, 8 dec. 1900 (Acta Leonis XIII, 22, pp. 317-327); Normae secundum quas S. C. Ep. et Reg. procedere solet in approbandis novis institutis votorum simplicium, 28 iun. 1901.

[29] Paulus V, C. Inter universas, 13 iun. 1612 (Règle et Constitutions de l'Union Romaine de l'Ordre de Sainte Ursule, 1936, p. 231-239); C. Debitum Pastoralis, 24 mart. 1614 (1. c. p. 240-246); Salvatoris et Domini, 3 oct. 1616 (l. c., p. 246-250); Urbanus VII, Alias felicis, 6 nov. 1626 (l. c., p. 273); Paulus V, Sacri Apostolatus, 23 apr. 1618 (Oeuvres de Saint-François de Sales, 1912, 18, p. 423); Paulus V, Salvatoris et Domini, 7 apr. 1607 (Instituto de la Compania de Nuestra Senora, t. I, Constituciones Pontificas y Reglas aprobadas, Manresa, 1899, p. 7-14); Innocentius X, Exponi nobis, 28 sept 1645 (Bull. Rom., Ed. Taurin. 15, p. 403); Benedictus XIV, In supremo, 26 sept. 1741 (Règle de Saint Augustin et Constitutions pour les Religieuses de la Congrégation de Notre-Dame de Charité du Bon Pasteur d'Angers, 1836, p. 39-41).

[30] Formulae S. C. de Religiosis, n. 91.

[31] Pius VII, Breve ad ep. Tornac. 24 iun. 1810 (Bizzarri, Collectanea 2, p. 738); Sacra Poenit., 22 ian. 1881 (Bizzarri, l, c., p. 445); S. C. De Relig., 22 maii 1919 (AAS, 11, 1919, p. 240); S. C. De Relig., 23 iun. 1923 (AAS., 15, 1923, p. 357); S. C. de Relig., 6 febr. 1924 (AAS., 16, 1924, p. 96-101).

[32] Hugo de Folieto, De claustro animae (PL, 176, 1017)

[33] Innocentius IV, ad Moniales S. Dominici de Im., 11 maii 1252 (Bull. Ord. Praed. I, 1, p. 206).

[34] AAS., 39, 1947; pp. 454-455.

[35] Gen. 2, 15; 3, 19; Iob. 5, 7; Thes. 3, 10. 

[36]Gen. 3, 19.

[37] AAS., 1. c., p. 453.

[38] Matth. 13, 15; Marc. 6, 3.

[39] Eph. 4, 28.

[40] Ioan. 4, 16; Col. 3, 16; S. Thomas 2, 2, q. 184, a. 1.

[41] Pius X, Epist. ad Praepositum Gen. et universum Ordinem Fratrum Carmelitarum Excalceatorum, tertio pleno saeculo ab honoribus caelitum S. Theresiae tributis, (AAS., 15, 1914, p. 139, 142); Pius XI, Const. Apost. Umbratilem (AAS., 16, 1924, p. 385-386-389); Pius XII, Litt. Enc. Mystici Corporis (AAS., 35, 1943, p. 241, 245).

[42] Off. S. Theresiae Virg., die 15 Oct.

[43] Tim. 4, 3. 

[44] 2 Tim. 4, 8. 

[45] Col. 1, 24.

© Copyright 1950 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana