Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PONTIFICIUM INSTITUTUM PASTORALE
IN URBE CONSTITUITUR
*

 

Ad uberrima vitae pascua gregem Domini ducere eis commissum est quos Pastor et Episcopus animarum nostrarum (Cfr. 1 Petr. 2, 25) elegit ac posuit « ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » (1 Cor.4, 1),  ut pro Christo legatione fungantur (Cfr. 2 Cor. 5, 20). Cuius supernae legationis munera atque officia ille dumtaxat exsequi valet qui « perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus » (2 Tim. 3, 17); ut enim aptus Regni Dei praeco formetur qui « omnia omnibus » (1 Cor. 9, 22) fiat ut omnes Christo lucrifaciat (Cfr. ibid.), ille sollicite curet oportet seipsum probabilem exhibere Dei operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis (Cfr. 2 Tim. 2, 15). Quod Ecclesia, animarum Mater et Magistra, scite assidueque praescripsit, naviter iubendo ut sacrorum alumnis «habeantur etiam lectiones de theologia pastorali, additis practicis exercitationibus praesertim de ratione tradendi pueris aliisve cathechismum, audiendi confessiones, visitandi infirmos, assistendi moribundis » (C.I.C., can. 1365, § 3)

Huiusmodi disciplinae tam speculativae quam practicae, ante adeptum Presbyteratus Ordinem a tironibus cursim delibatae, postea perficiendae sunt tum in mente tum in agendi ratione iuvenum ecclesiasticorum, prout res postulat, et Nos ipsi monuimus, praesertim per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas, quibus initium est a verbo Quandoquidem (d. d. 2 m. april, a. D. 1949), atque paulo post per Adhortationem Apostolicam ad Clerum universum, quae inscribitur Menti Nostrae (d.d. 23 m. sept. a. D. 1950), in qua Venerabilibus Fratribus Episcopis scripsimus : « Novellorum Sacerdotum commendatam singulariter vobis curam habeatis. Eo tempore quo e Seminarii claustris sacra obituri munera egrediuntur, Sacerdotibus, idcirco quod in apertum prosiliunt apostolatus campum, periculum occurrere potest, nisi iam ad novam huiusmodi vitae rationem prudenter ii fuerint instructi... Quapropter probatur valde Nobis novellos hosce Sacerdotes, ubicumque fieri potest, per aliquot annos in certa collegia recipi, quibus locis, viris gubernantibus multarum rerum peritis, altius ad pietatem ad sacrasque disciplinas excolantur, ac pro suo cuiusque ingenio ad sacerdotalia munera erudiantur ». Quae nuper per Constitutionem Apostolicam, quae a verbis incipit Sedes Sapientiae (d. d. 31 m. maii a. D. 1956), luculentissime iterabamus sequentibus verbis : « ... gravissimo oflicio Nostro ut obsequamur, addere hic debemus, praeter sanctitatem et scientiam congruentem, ad apostolicum ministerium rite implendum omnino postulari in sacerdote accuratissimam et omni ex parte perfectam pastoralem praeparationem, eam scilicet, qua vera peritia et dexteritas in multiplicibus christiani apostolatus muneribus rite obeundis gignatur et efformetur ».

Quae, in Allocutione ad alumnos Convictus Ecclesiastici Barcinonensis a Sancto Iosepho Oriol (d. d. 14 m. Iunii elapsi anni), iterum declarabamus, monentes praeterea « aptiores apostolatus modos postulari, qui nempe veluti ad verae doctrinae rationem revocentur, ita ut ad hanc considerandam intento animo opus sit, quia hac in re levitas concitatae actionis fugienda est » ; recentioribus autem atque ingravescentibus prospicere necessitatibus « cupidam anxiamque inquisitionem novorum principiorum minime postulat, sed id potius ut eadem diligentius in usum deducantur, quae antiqua et aeterna sunt quaeque in Evangeliis principem declarationem habuerunt ».

Quamobrem iam diu in votis erat Institutum ad pastoralem formationem iuniorum sacerdotum, qui in Urbe commorantur, sollicitam praestante operam Sacra Congregatione Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposita, seduleque adiuvante Praelato Moderatore « Operis Assistentiae Religiosae et Moralis Operariorum in Italia ». Praeterea Sacra Congregatio negotiis Religiosorum Sodalium praeposita, praescriptis obsequens Constitutionis Apostolicae, quae inscribitur Sedes Sapientiae, id summopere contulit ut nempe Institutum Pastorale ad iuvenum religiosorum necessitates plene accommodatum in Urbe constitueretur. Quae omnia incepta ad unum paulatim concurrerunt, enixe etiam faventibus Sacra Congregatione Concilii, ad quam christianae doctrinae traditio magnopere pertinet, ac Nostro Urbis Vicariatu.

Propterea, votis perlibenter annuentes quae memoratae Sacrae Congregationes communi consilio sociataque opera cum Nostro Vicariatu Urbis Nobis praebuerunt, Nostra auctoritate Institutum Pastorale, quod honoris titulo Pontificium nuncupari volumus, Apostolicis hisce Litteris apud Pontificium Athenaeum Lateranense, in Patriarchìi Veteris loco, prope SS. Salvatoris Archibasilicam, omnium Ecclesiarum Urbis et Orbis matrem et caput, rite constituimus, in quo quidem pro munere vigilantius praedictis Sacris Congregationibus ac Nostro Vicariatu Urbis, omnimoda doctrina quae ad animarum regimen pertinet penitus imbuantur sacerdotes utriusque Cleri multiplicique « artium arte » instruantur, qua hominum animas ad Christum allicere atque adducere valeant. Volumus praeterea ut in hoc Nostro Instituto Pastorali plenius ampliusque disciplinarum curriculum peragentes ii magistri praeparentur qui, in Facultatibus Ecclesiasticis, in Seminariis aliisque Ecclesiae scholis, quae tum sacerdotii candidatis, tum iunioribus presbyteris instituendis constituta sunt, disciplinas pastorales docere valeant.

Quapropter Institutum hoc Pastorale prospiciet tum communiori cursui praeparationis clericorum uno saltem anno perficiendo, quo animarum curatores probe comparentur, sive ante sive post adeptum Presbyteratus Ordinem, tum altiori institutioni, duobus saltem annis impertiendae, qua futuri de re pastorali magistri informentur. Decernimus etiam ut Facultates Sacrae Theologiae, quae in Urbe habentur, biennium studiorum in hoc Instituto Pastorali perfectorum validum agnoscant ad gradus academicos apud ipsas consequendos, ac proinde disciplinas ab alumnis Instituti Pastoralis frequentatas ratas habeant tamquam disciplinas auxiliares vel speciales ad normam articuli 27 Ordinationum Constitutionis Apostolicae, quae a verbis incipit Deus scientiarum Dominus, adnexarum ; itemque ut alumnis, qui saltem per biennium omnes disciplinas huius Instituti Pastoralis secundum normas a Sacra Congregatione Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposita ordinandas frequentaverint, si ceterae praescriptae condiciones ad gradus academicos obtinendos habeantur, Lauream in Sacra Theologia cum adiecto pastoralis huius disciplinae tradendae titulo concedere possint.

Hoc idem Pastorale Institutum sacrorum alumnis praebeat propaedeuticos quoque cursus singulares in memorato canone 1365- § 3 C. I. C. praescriptos. Quamobrem Institutum hoc Pastorale verum aptissimumque complementum erit tum Facultatum Theologicarum, tum Seminariorum ac Convictuum Ecclesiasticorum, tum etiam Clericalium Religionum formationis domorum, ad omnes presbyteros sive ad apostolatum parandos sive ad multimodam apostolatus scientiam et excolendam et provehendam et docendam, pront ex edendis Statutis plenius nitidiusque liquebit.

Ad studiorum autem curriculum quod attinet, decernimus ut, modo qui aptior videbitur pro duplici cursu Instituti, superiore scilicet biennali et ordinario annuali, diversae tum Theologiae tum Praxeos Pastoralis provinciae explorentur, in primis Cathecheticae, Kerigmaticae et Homileticae, Hodegeticae, Liturgiae Pastoralis, Sociographiae Religiosae ac « Statisticae », ut aiunt, Pastoralis, spiritualis singulorum ac coetuum moderationis animorum, Paedagogiae ac Psychologiae paedagogicae, Medicinae denique ac Psychiatriae Pastoralis. In eodem tandem superiore Instituto habeantur peculiares « applicationis », ut dicitur, sectiones, i. e. scholae quibus efficienter efformentur sacerdotes apti ad apostolatum exercendum in diversis peculiaribus operibus, ut sunt editio librorum et ephemeridum, propagatio notionum consiliorumque, spectacula, actio quae appellatur socialis, consociationes catholicae, cura diversis civium coetibus praebenda, et praesertim operariorum, agricolarum, pastorum, nautarum, militum necnon eorum qui professionibus vel vitae socialis moderationi vel liberalibus artibus sunt addicti, et id genus aliis.

Ad hoc autem, ut Instituti Pastoralis opera et studium pro sacerdotibus iam curae animarum vacantibus fructus uberrimos pariant, decernimus ut eidem Instituto conexa necessitudine, pariterque sub auctoritate et vigilantia Sacrae Congregationis Concilii, itemque Sacrarum Congregationum negotiis Religiosorum Sodalium necnon Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositarum, addito consilio Nostri Vicariatus Urbis, Centrum, ut dicitur, Orientationis et Coordinationis Pastoralis consocietur, quod iam pluries a Nobis commendatum est, praesertim in Allocutione d. d. 14 sept. a. D. 1956 ad VI « Hebdomadam Pastoralem » habita.

Itaque Institutum Nostrum Pastorale, una cum Centro Orientationis et Coordinationis Pastoralis et aliis eiusmodi ordinis Institutis quae ipsi Pontificio Instituto aggregari poterunt, operam dabit ad omnes disciplinas ecclesiasticas rite illustrandas, fovendas, adhibendas tamquam « arma lucis » (Rom. XIII, 12), quibus munitus animarum pastor uberius impendatur ac superimpendatur, ut mentes et animas omnium, christifidelium nempe et infidelium, ad Christum Ecclesiamque Catholicam trahere firmiterque eisdem devincire queat.

Ut autem Dei gratia et virtus abundanter super Nostrum Institutum Pastorale descendant, illud tutelae et patrocinio commendamus Beatae Mariae semper Virginis « Reginae Apostolorum » et Sanctorum Nostrorum Decessorum, qui peculiarissimo modo pastorali officio ac doctrina claruerunt : hoc est Sancti Gregorii Magni et Sancti Pii X.

Quae autem hisce Litteris Apostolica auctoritate a Nobis statuta sunt, ea omnia rata et valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam peculiari mentione dignis.

Earum vero exemplis aut excerptis, etiamsi prelo impressis, manu tamen alicuius tabellionis publici subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica auctoritate constituti munitis, eandem volumus haberi fidem, quae haberetur praesentibus, si essent exhibitae vel ostensae.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die tertia mensis Iunii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 9-10, pp. 460-464

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana