Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

FULGENS CORONA*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
ANNUS MARIANUS UBIQUE GENTIUM CELEBRANDUS INDICITUR,
PRIMO EXEUNTE SAECULO A DEFINITO DOGMATE
IMMACULATAE CONCEPTIONIS B. MARIAE V.
 

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem. - Fulgens corona gloriae, qua Deiparae Virgìnis purissima frons a Deo redimita fuit, magis videtur Nobis splendescere, dum diem mente repetimus, quo centum ante annos Decessor Noster fel. rec. Pius IX, amplissimis Purpuratorum Patrum Sacrorumque Antistitum ordinibus stipatus, apostolica auctoritate falli nescia declaravit, pronuntiavit, sollemniterque sanxit « doctrinam, quae tenet Beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Iesu Salvatoris humani generis, ab olnni originalis culpae labe praeservatam immunem, esse a Deo revelatam, atque idcirco ab omnìbus fidelibus firmiter constanterque credendam » [1].

Oraculum Pontificis universa catholicorum communitas, quae illud iam diu vehementerque praestolabatur, laetabunda excepit; atque excitata efferbuit erga Deiparam Virginem christifidelium pietas, ex qua quidem, ut oportet, christianorum mores reflorescunt quam maxime; itemque novo quodam ardore viguere studia, quibus fuere almae Dei Genetricis dignitas et sanctitudo in splendidiore sua luce positae.

Ac videtur ipsa Beatissima Virgo Maria eam voluisse prodigiali modo quasi confirmare sententiam, quam Divini Filii sui Vicarius in terris, universa plaudente Ecclesia, iam ediderat. Siquidem quattuor nondum erant elapsi anni, cum innocenti ac simplici puellae apud Galliae oppidum, ad Pyrenaeorum montium radices, Deipara Virgo, iuvenili et benigno adspectu, candida veste candidoque pallio contecta, ac caeruleo defluente cingulo succincta, in Massabiellensi specu se conspiciendam dedit; atque eidem, illius nomen enixe percontanti, cuius adspectu dignata fuerat, elatis in caelum oculis suaviterqur arridens respondit: « Immaculata Conceptio ego sum ».

Id, ut aequum erat, chrìstifideles rette intellexere, qui paene innumeri undique gentium pio peregrinantium more ad Lapurdense specus confluentes, suam excitarunt fidem, incenderunt pietatem, ac christianis praeceptis suam conformare vitam enisi sunt; itemque inibi non raro eiusmodi impetrarunt rerum miracula, quae admirationem omnibus commoverent, ac catholicam religionem unam esse a Deo datam probatamque confirmarent.

Id peculiari modo, ut rei consentaneum erat, Romani intellexerunt Pontifices, qui quidem mirabile templum illud, quod, post breve annorum spatium, cleri populique pietas erexerat, caelestibus ditarunt muneribus suaeque benevolentiae beneficiis.

I

In ipsis vero Apostolicis Litteris, quibus idem Decessor Noster hoc christianae doctrinae caput christifidelibus omnibus firmiter fideliterque retinendum decrevit, nihil aliud fecit, nisi Sanctorum Patrum totiusque Ecclesiae vocem, inde a prisca aetate subsequentium saeculorum cursum quasi supervolantem, diligenter excepit suaque auctoritate consecravit.

Primo autem huius doctrinae fundamentum in ipsis Sacris Litteris cernitur, in quibus rerum omnium Creator Deus, post miserum Adae casum, tentatorem corruptoremque serpentem hisce verbis alloquitur, quae non pauci ex Sanctis Patribus Ecclesiaeque Doctoribus atque plurimi pnbati interpretes ad Deiparam Virginem referunt: « Inimicitas ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius ... » [2]. Atqui, si aliquando Beata Virgo Maria, utpote hereditaria peccati labe in suo conceptu inquinata, divinae gratiae evasisset expers, eo saltem, etsi brevissimo, temporis vestigio, inter ipsam et serpentem non ea sempiterna, de qua inde a privaeva « traditione » usque ad definitionem sollemnem Conceptionis Immaculatae Virginis fit mentio, inimicitia intercessisset, sed potius quaedam subiectio.

Ac praeterea cum eadem Sanctissima Virgo « gratia piena » [3]. seu xεχαριτωμέυη, et « benedicta inter mulieres » [4] salutetur, ex istis verbis, prout « traditio » catholica semper intellexit, manifesto innuitur « hac singulari sollemnique salutatione, numquam alias audita, ostendi Deiparam fuisse omnium divinarum gratiarum sedem, omnibusq ue Divini Spiritus charismatibus exornatam, immo eorundem charismatum infinitum prope thesaurum abyssumque inexhaustam, adeo ut numquam maledicto obnoxia » [5] fuerit.

Hanc doctrinam, primaevae Ecclesiae aetate, nemine repugnante, Sancti Patres clare satis tradiderunt, qui quidem Beatam Virginem fuisse asseverarunt lilium inter spinas, terram omnino intactam, immaculatam, semper benedictam, ab omni peccati contagione liberam, lignum immarcescibile, fontem semper illimerri, unam et solam non mortis sed vitae filiam, non irae sed gratiae germen, illibatam et undequaque illibatam, sanctam et ab omni peccati sorde alienissimam, venustate venustiorem, sanctiorem sanctitate, solam sanctam, quae, solo Deo excepto, exstitit cunctis superior, et ipsis Cherubim et Seraphim, et omni exercitu Angelorum natura pulcrior, formosior et sanctior [6].

Quibus diligenter, ut oportet, perpensis Beatae Virginis Mariae praeconiis, quisnam dubitare audeat eam, quae purior Angeles et quae omni tempore pura [7] exstitit, quovis, etsi minimo horae momento, fuisse omne genus peccati labis expertem? Iure igitur meritoque S. Ephraemus Divinum eius Filium hisce verbis alloquitur: « Revera quidem tu et mater tua soli estis qui ex omni parte omnino pulchri estis. Non enim in te, Domine, nec ulla in Matre tua macula » [8]. Quibus ex verbis luculenter patet de una tantummodo inter omnes Sanctos viros Sanctasque mulieres praedicari posse, cum de cuiusvis peccati labe agatur, nullam prorsus haberi posse quaestionem; itemque hoc singularissimum privil.egium, nulli umquam concessum, idcirco eam obtinuisse a Deo, quod ad Dei Matris dignitatem fuisset evecta. Hoc enim excelsum munus, quod in Ephesina Synodo adversus Nestorii haeresim sollemniter declaratum ac sancitum fuit [9],  et quo nullum aliud posse videtur esse maius, plenissimam postulat divinam gratiam anilnumque a quavìs labe immunem, quandoquidem summam requirit post Christum dignitatem sanctitatemque. Quin immo ex hoc ipso sublimi Deiparae munere, veluti ex arcano fonte limpidissimo, omnia profluere videntur privilegia et gratiae, quae eius animum eiusque vitam praecellenti modo praecellentique ratione exornarunt. Ut rette enim declarat Aquinas: « Beata Virgo ex hoc quod est Mater Dei, iiabet quandam dignitatem infinitam ex bono infinito, quod est Deus » [10]. Ac clarus scriptor id hisce verbis enucleat atque explicat: « Beata Virgo Mater Dei est; ergo purissima est et sanctissima, adeo ut sub Deo maior puritas intellegi nequeat » [11].

Ac ceteroquin, si rem intento reputamus animo, ac praesertim si incensissimum suavissimumque consideramus amorem, quo Deus Matrem Filii sui Unigeniti procul dubio prosecutus est ac prosequitur, qua ratione vel solummodo arbitrari possumus eam fuisse, etsi brevissimo temporis spatio, peccato obnoxiam divinaque gratia privatam? Poterat certe Deus, Redemptoris meritorum intuitu, hoc praeclarissimo privilegio eam donare; id igitur factum non esse ne opinari quidem possumus. Decebat siquidem Redemptoris Matrem talem esse, ut exstaret, quantum fieri posset, ipso digna; atqui digna non fuisset, si hereditaria labe infecta, etsi primo tantum conceptionis suae momento, teterrimae fuisset Satanae dominationi subiecta.

Neque asseverari potest hac de causa minui Redemptionem Christi, quasi iam non ad universam pertineat Adami subolem; atque adeo aliquid de ipsius Divini Redemptoris munere ac dignitate detrahi. Etenim si rem funditus diligenterque perspicimus, facile cernimus Christum Dominum perfettissimo quodam modo divinam Matrem suam revera redemisse, cum, ipsius meritorum intuitu, eadem a Deo praeservata esset a quavis hereditaria peccati labe immunis. Quamobrem infinita Iesu Christi dignitas eiusque universalis Redemptionis munus hoc doctrinae capite non extenuatur vel remittitur, sed augetur quam maxime.

Immerito igitur acatholici et novatores non paucì hac etiam de causa nostram reprehendunt atque improbant erga Deiparam Virginem pietatem, quasi nos aliquid ex cultu uni Deo ac Iesu Chrìsto debito subducamus; cum contra, quidquid honoris venerationisque caelesti Matri nostrae tribuimus, id procul dubio in Divini eius Filii decus redundet, non modo quod ex ipso omnes gratiae omniaque dona, vel excelsa, ut e primo fonte oriuntur, sed etiam quod « gloria filiorum patres eorum » [12]. 

Quapropter, inde ab antiquissima Ecclesiae aetate, hoc doctrinae caput cotidie magis inclaruit, ac cotidie latius viguit cum apud sacros Pastores, tum in mente animoque christianae plebis. Id testantur, ut diximus, Sanctorum Patrum scripta; id testantur celebrata Concilia, ac Romanorum Pontificum acta; id testantur denique antiquissimae liturgiae, quarum in sacris libris, vel antiquissimis, hoc festum recensetur utpote ex maiorum more traditum.

Ac praeterea etiam inter omnes Orientalium christianorum communitates, quae iamdiu a Catholìca Ecclesiae unitate recessere, non defuere nec desunt qui, etsi praeiudicatis adversisque opinionibus animati, hanc doctrinam amplexi sunt, haec Immaculatae Virginis sollemnia quotannis celebrant; atqui hoc procul dubio non eveniret, si id iam antiquitus, antequam videlicet eaedem ab uno ovili abstraherentur, non recepissent.

Libet igitur Nobis, dum plenum volvitur saeculum, ex quo Pontifex Maximus imm. mem. Pius IX hoc singulare Deiparae Virginis privìlegium sollemniter sanxit, hisce eiusdem Pontificis sententiis causam universam quasi in unum referre ac concludere, hanc videlicet doctrinam asseverando « iudicio Patrum Divinis Litteris consignatam, tot gravissimis eorundem testimoniis traditam, tot illustribus venerandae antiquitatis monumentis expressam ac celebratam, ac maximo gravissimoque Ecclesiae iudicio propositam et confirmatam » [13] esse, ita quidem ut Sacris Pastoribus ac christifidelibus omnibus nihil sit « dulcius, nihil carius, quam ferventissimo affectu Deiparam Virginem absque labe originali conceptam ubique colere, venerari, invocare et praedicare » [14].

Ac videtur nobis praetiosissima huiusmodi gemma, qua centum abhinc annos sacrum Beatae Mariae Virginis diadema distinctum fuit, splendidiore hodie luce refulgere, cum divino Providentiae Dei consilio auspicato Nobis contigerit ut, ad exitum vergente Iubilaeo Maximo, anno MDCCCCL — gratissima Nostrum subit memoria animum — almam Dei Genetricem definiremus animo fuisse et corpore in Caelum assumptam; atque ita christiani populi votis satisfaceremus, quae quidem iam tum peculiari modo nuncupata fuere, cum intaminatus Virginis conceptus sollemniter sancitus fuit. Tunc enim, ut Nosmetipsi in Apostolicis datis Litteris Munificentissimus Deus scripsimus, « christifidelium animi incensiore quadam spe permoti fuere, futurum ut a Supremo Ecclesiae Magisterio dogma quoque corporeae Assumptionis Mariae Virginis in Caelum quamprimum definiretur » [15].

Altiore igitur efficacioreque ratione exinde christifideles omnes ad ipsum Immacúlatae Virgìnis Conceptionis mysterium mentem animumque suum convertere posse videntur. Ob arctissimam enim necessitudinem, qua inter se haec duo dogmata conectuntur, sollemniter promulgata in suaque luce posita Mariae Virginis in Caelum Assumptione — quae quidem est prioris marialis privilegii veluti corona ac complementum — eo ipso effectum est, ut plenius luculentiusque emerserit mirabilis illius divini consilii sapientissimus concentus, quo Deus Beatissimam Virgìnem Mariam cuiusvis originalis labis esse voluit expertem.

Quamobrem ob duo huiusmodi praeclarissima, quibus Deipara Virgo donata fuit, privilegia, ut terrestris eius peregrinationis ortus ita et occasus fulgentissima emicuere luce; omnimodae eius animi innocentiae ab omni labe immuni, mirabili quadam congruentique ratione respondit amplissima virginei corporis « glorificatio »; atque eadem, quemadmodum fuit cum Unigenito Filio suo adversus nequissimum inferorum anguem in certamine coniuncta, cum Ipso pariter gloriosissimum de peccato eiusque tristissimis consectariis participavit triumphum.

II

Verumtamen haec saecularis celebratio non modo catholicam fidem impensamque erga Deiparam Virginem pietatem omnium in animis refoveat oportet, sed christianorum etiam mores ad eiusdem Virginis imaginem debet conformare quarn maxime. Quemadmodum matres omnes suavissime afficiuntur, cum suorum filiorum vultum cernunt propriam ipsarum faciem peculiari quadam similitudine in se referre, ita dolcissima Mater nostra Maria nihil optatius habet, nihil iucundius, quam cum eos videt, quos sub Cruce Nati in eius vicem suscepit filios, sui animi lineamenta ornamentaque cogitando, loquendo, agendoque exprimere.

Verum enim vero quae pietas non inane sit verbum, non fucata religionis species, non infirmus ac caducus unius momenti affectus, sed sincera, sed vera, sed efficax sit, ea procul dubio nos omnes debet, pro nostra cuiusque rerum condicione, ad virtutem assequendam advocare. Imprimisque necesse est ut nos omnes excitet ad innocentiam integritatemque morum, quae a quavis refugiat atque abhorreat vel levissima peccati macula, cum mysterium illius Sanctissimae Virginis commemoremus, cuius ipse conceptus intaminatus fuit et quavis originali labe immunis.

Ac videtur Nobis Beatissima Virgo Maria, quae per totius suae vitae cursum — cum in gaudìis, quibus suavissime affetta fuit, tum in rerum angustiis atrocibusque doloribus, quibus martyrum Regina exstitit — numquam a Divini Filii sui praeceptis exemplisque vel mìnimum discessit, videtur Nobis, inquimus, ea verba nobis singulis universis repetere, quibus Canae nuptias celebrans, convivii administris Iesum Christum quasi digito indicans, eos allocuta est: « Quodcumque dixerit vobis, facite » [16]. Hanc eandem adhortationem, ampliore utique intellectu adhibendam, nobis omnibus hodie iterare videtur, cum omnino pateat malorum omnium radicem, quibus tam aspergi vehementerque afflictantur homines, anguntur populi ac gentes, ex eo praesertim oriri, quod non pauci eum «dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas » [17]; eum dereliquerunt, qui unus est « via et veritas et vita » [18]. Si igitur erratum est, in rectam redeundum est viam; si obductae fuere mentibus errorum tenebrae, quam primum discutiendae sunt luce veritatis; si mors, quae vera mors est, occupavit animos, sitienter actuoseque apprehendenda est vita; eam dicimus caelestem vitam, quae nescit occasum, cum a Iesu Christo proficiscatur, quem quidem si fidenter fideliterque hoc in mortali exsilio sequemur, sempiterna procul dubio fruemur una cum eo in aeternis sedibus beatitate. Haec nos docet, ad haec nos adhortatur Beata Virgo Maria, dulcissima Mater nostra, quae nos profecto plus quam terrenae omnes genetrices veraci caritate diligit.

Adhortationibus autem hisce atque invitamentis, quibus monentur omnes ut redeant ad Christum, eiusque praeceptis se diligenter efficienterque conforment, valde ìndigent hodie homines, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, cum christianam fidem ipsorum ex animis non pauci radicitus evellere conentur vel callidis tectisque insidiis, vel etiam tam aperta ac pervicaci illorum errorum elatione praedicationeque, quos iidem petulanter iactant, quasi habendi sint progredientis fulgentisque huius saeculi gloria. At reietta religione sanctissima, submotoque numine retta et prava sancientis Dei, iam fere nihil valere leges, fere nihil publicam valere auctoritatem nemo est qui non videat; ac praeterea fallacibus hisce doctrinis sublata spe exspectationeque bonorum immortalìum, consentaneum est homines suapte natura immodice avideque terrena appetere, aliena vehementer percupere, atque interdum etiam per vim ad se rapere, quotiens occasio vel aliqua facultas detur. Hinc inter cives oriri odia, ìnvidias, discordias simultatesque; hinc privatim ac publice perturbari vitam; hinc ipsa Civitatum fundamenta pedetemptim subrui, quae haud facile queant legumi publícorumque moderatorum adhibita auctorìtate contineri ac roborari; hinc denique deformati passim pravis spectaculis, libris, diariis atque adeo sceleribus mores !

Haud infitiamur quidem multum eos hac in causa posse, qui publicae rei gubernacula tractant; verumtamen tantorum malorum altiore ex fonte procul dubio petenda sanatio est; vis nimirum humanà maior in auxilium est advocanda, quae mentes ipsas caelesti luce collustret, et quae ipsos attingat animos, eosque renovet divina gratia, atque efficiat ea aspirante meliores.

Tum solummodo fore sperare licet ut christiani ubique reflorescant mores; ut quae vera principia sunt, quibus Cìvitates innitantur, quam maxime solidentur; ut civium inter classes mutua, aequa, sinceraque rerum aestimatio, una cum iustitia et caritate coniuncta, intercedat; ut odia tandem conticescant, quorum semina novas miserias pariunt, ac non raro ad humani etiam sanguinis effusionem exacerbatos compellunt animos; ut denique, mitigatis sedatisque inferiorum superiorumque ordinum, quae agitantur, contentionìbus, sancta utriusque partis iura aequa lance componantur, ac mutua consensione debitaque verecundia, communi cum utilitate consistere ac conformari queant.

Haec ,omnia procul dubio christiana tantum praecepta, ad quae alacriter actuoseque sequenda Deipara Virgo Maria nos omnes excitat, penitus firmiterque efficere possunt, si modo ad effectum reapse deducantur. Quod quidem, ut oportet, considerantes, vos singulos unìversos, Venerabiles Fratres, per Encyclicas has Litteras invitamus ut, pro vestro, quo fungimini, munere, clerum populumque vobis creditum adhortemini ad Maríanum Annum celebrandum, quem a proximo Decembri mense ad eundem adventuri anni mensem ubique terrarum agendum indicimus, saeculo nempe exeunte primo, ex quo Deipara Virgo Maria plaudenti christiano populo nova gemma refulsit, cum, ut diximus, Decessor Noster imm. rec. Pius IX eam fuisse sollemniter decrevit ac sanxit omnis prorsus labis originalis expertem. Ac futurum omnino confidimus ut Marialis haec celebratio eos edere queat optatissimos salutaresque fructus, quos vehementer praestolamur omnes.

Ad rem autem facilius ac felicius efficiendam, cupimus ut in singulis Dioecesibus hac de causa habeantur opportunae conciones opportunaeque acroases, quibus hoc christianae doctrinae caput luculentius mentibus patefiat; ita quidem ut populi fides augeatur, eius erga Deiparam Virginem pietas exardescat cotidie rnagis; atque inde sumant omnes, ut caelestis Matris nostrae vestigiis alacres volentesque insistant.

Ac quandoquidem omnibus in urbibus, in oppidis, in viculis, ubicumque christiana religio viget, vel sacellum aliquod, vel saltem ara habetur, in quibus sacra, Beatae Vìrginis Mariae imago christiano populo veneranda renidet, Nos optamus, Venerabiles Fratres, ut eo contendant quam frequentissimi christifidéles; ac non tantum privatas, sed publicas etiam una voce unaque mente ad suavissimam Matrem nostram admoveant supplicationes.

Ubi vero — quod in omnibus fere Dioecesibus contingit — sacrum exstat templum, in quo Deipara Virgo impensiore pietate colitur, illuc statis per annum diebus, concurrant piae peregrinantium multitudines, ac propalam in solis luce edant pulcherrimas communis fidei communisque erga Virginem Sanctissimam amoris significationes. Id quidem peculiari modo eventurum esse non dubitamus ad Lapurdense specus, ubi Beata Virgo Maria, sine ulla peccati labe concepta, tam incensa pietate colitur.

Omnium autem in exemplum praecedat haec alma Urbs, quae inde ab antiquissima christiani nominis aetate caelestem Matrem ac Patronam suam peculiari religione coluit. Non paucae — ut omnes norunt — heic habentur sacrae aedes, in quibus eadem Romanorum pietati proponitur; at maxima procul dubio est Liberiana Basilica, in qua Decessoris Nostri piae rec. Sixti III musivum opus adhuc refulget, divinae maternitatis Mariae Virginis insigne monumentum; et in qua « Salus populi Romani » benigne arridet. Illuc igitur praesertim concurrant cives supplicaturi; atque ante sacratissimam illam imaginem cuncti pia vota fundant, id potissimum implorantes, ut quae Urbs catholici orbis caput est, eadem sit quoque omnibus fidei, pietatis, sanctitatisque magistra. « Nam — vos Romae filios, Decessoris Nostri s. m. Leonis Magni verbis alloquimur — licet omnem Ecclesiam, quae in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat florere virtutibus, vos tamen praecipue inter ceteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa apostolicae petrae aree fundatos, et Dominus Noster Iesus Christus cum omnibus redemit, et Beatus Apostolus Petrus prae omnibus erudivit » [19].

Multa quidem sunt, quae a Beatae Virginis tutela, ab eiusque patrocinio ac deprecatrice potentia petant oportet omnes in praesentibus rerum adiunctis. Petant imprimis ut sui cuiusque mores, ut diximus, christianis praeceptis, divina opitulante gratia, cotidìe magis conformentur, cum fides sine operibus mortua sit [20], et cum nemo quidquam possit — ut oportet — in commune bonum efficere, nisi prius ipsemet ceterorum in exemplum virtutibus refulgeat.

Petant etiam atque etiam supplicantes, ut generosa ac praefidens iuventus pura integraque succrescat, neu aetatis suae nitentem fiorem patiatur corrupti huius saeculi afflatu infici vitiisque consenescere; ut effrena sua studia irrumpentesque ardores aequo regantur moderamine, et a quibusvis insidiis abhorrendo, non ad detrimentosa et prava convertantur, sed ad quaecumque sunt pulchra, quaecumque sunt sancta, amabilia, excelsa se erigant.

Petant unanimi comprecantes, ut virilis ac provecta aetas christiana probitate fortitudineque omnibus praestet; ut domesticus convictus inviolata fide eniteat, recte sancteque educata prole florescat, ac concordia mutuoque auxilio vigeat.

Petant denique ut senes bene actae vitae fructibus ita laetentur, ut, adventante aliquando mortalis cursus exitu, nihil habeant quod timeant, nullis conscientiae stimulis angoribusque pungantur, nulla verecundentur causa, sed potius diuturni sui laboris praemium se proxime accepturos esse firmiter confidant.

Petant praeterea, Divinae Matri supplicantes, famelicis panem; oppressis iustitiam; extorribus atque exsulibus patriam; domo carentibus hospitale tectum; iis, qui iniuste vel in carcerem, vel in publicae custodiae loca coniecti fuere, debitam libertatem; iis, qui adhuc captivi post tot revolutos annos a postremo peracto bello, occulte suspirant gemitusque edunt, optatissimum reditum ad patrias sedes; iis, qui caeci vel corpore, vel animo sunt, fulgentis lucis laetitiam; atque iis omnibus, qui odio, invidia, discordia invicem dissociantur, fraternam comprecando caritatem concilient et eam animorum concordiam operosarnque serenitatem, quae veritate, iustitia, mutuaque necessitudine innitatur.

Peculiarique modo exoptamus, Venerabiles Fratres, ut precibus, quae per proximam Marialis Anni celebrationem ad Deum incensae adhibebuntur, suppliciter contendatur, ut — auspice Divini Redemptoris Genetrice ac dulcissima Matre nostra — tandem aliquando Catholica Ecclesia ubique gentium sibi debita libertate frui queat, quam eadem, ut luculentissime historia docet, semper in populorum bonum, numquam in eorum detrimentum; semper ad civium, nationum, gentium conciliandam concordiam, numquam vero ad disìungendos animos contulit.

Norunt omnes quibus in rerum angustiis Ecclesia Dei alicubi versetur; quibus mendaciis, obtrectationibus ac direptionibus vexetur; norunt omnes in nonnullis regionibus sacros esse Pastores vel misere dispersos, vel in vincula nulla iusta causa coniectos, vel ita praepeditos, ut libere — quod oportet — suo ipsorum munere fungi nequeant; norunt denique omnes non propriis inibi litterarum ludis ac scholis uti posse, non publice editis ephemeridibus ac commentariis christianam posse doctrinam docere, defendere, propagare, ad eandemque recte educatam conformare iuventutem. Quas igitur adhortationes hac de re non semel, occasione data, habuimus, eas etiam atque etiam per Encyclicas has Litteras ex animo iteramus; fore omnino confisi ut per indictum Marialem Annum undique terrarum ad Deiparam Virginem potentissimam suavemque Matrem nostram supplices admoveantur preces, quibus a praesenti ac valido eius patrocinio id potissimum impetretur, ut sacra ea iura, quae ad Ecclesiam spectant, et quae civilis ipse humanitatis libertatisque cultus postulat, ab omnibus palam ac revera agnoscantur, summa procul dubio cum omnium utilitate communisque concordiae incremento.

Haec vox Nostra, flagranti permota caritate, ad eos imprimis cupimus advolet, qui ad silentium coacti, atque omne genus insidiis laqueisque impliciti, suam maerenti animo cernunt christianorum coinmunitatem afflictam, perturbatam, omnisque expertem humani auxilii. Hi quoque dilectissimi Fratres ac fi lii Nostri, una Nobiscum et cum ceteris christifidelibus coniunctissimi, apud misericordiarum Patrem et Deum totius consolationis [21] potentissimum interponant patrocinium Deiparae Virginis Matris nostrae, atque ab ea caeleste petant adiumentum, superna implorent solacia. Ac strenuo invictoque animo in avita fide perseverantes, hanc Melliflui Doctoris sententiam, hoc in gravi discrimine, quasi christianae fortitudinis insigne sibi sumant: « Stabimus et pugnabimus usque ad mortem, si ita oportuerit, pro [Ecclesia] matre nostra, armis quibus licet; non scutis et gladiis, sed precibus et fletibus ad Deum » [22].

Ac praeterea eos etiam, qui ob vetus schisma a Nobis seiuncti sunt, et quos ceteroquin paterno adamamus animo, ad has effundendas concordes preces supplicationesque advocamus, quandoquidem probe novimus eosdem almam Iesu Christi Genetricem venerari quam maxime, eiusque intaminatum celebrare corlceptum. Cernat eadem Beata Virgo Maria eos universos, qui se christianos esse gloriantur, caritatis saltem vinculis coniunctos, suppliciter oculos, animos, precesque ad ipsam convertere, lucem illam impetrantes, quae mentes superno lumine collustret, atque illam efflagìtantes unitatem, qua tandem aliquando fiat unum ovile et unus Pastor [23].

Concordibus autem hisce supplicationibus pia paenitentiae opera coniungantur; facit enim precationis studium « ut animus sustentetur, instruatur ad fortia, ad divina conscendat; facit paenitentia ut nobismetipsis imperemus, corpori maxime, gravissimo, ex veteri noxa, rationis legisque evangelicae inimico. Quae virtutes, perspicuum est, aptissime inter se cohaerent, inter se adiuvant, eodemque una conspirant, ut hominem caelo natum, a rebus caducis abstrahant, evehantque propemodum ad caelestem cum Deo consuetudinem » [24].

Quoniam vero solida, sincera ac tranquilla pax nondum animis, nondum populis affulsit, ad eam plene feliciterque adipiscendam ac stabiliendam contendant omnes pie supplicantes, ita quidem ut, quemadmodum Beatissima Virgo Principem pacis [25].

edidit, eadem suo patrocinio suaque tutela amico foedere coniungat homines; qui quidem tum solummodo possunt serena ea prosperitate perfrui, quam per mortalis huius vitae cursum nobis assequi datur, cum nempe non mutuis simultatibus disiungantur, non discordiis misere dilacerentur, non minacibus ac formidolosis consiliis in adversas compellantur partes, sed, coniunctis fraterno animo dextris, sibi invicem illius pacis dent osculum, «quae sit tranquilla libertas » [26], et quae, iustitia duce, caritate altrice, ex diversis civium ordinibus, nationibus ac gentibus unam efficiat, ut oportet, concordemque familiam.

Haec flagrantissima vota Nostra, quibus, ut fore omnino confidimus, non modo Nostrorum filiorum vota respondebunt libenter, sed eorum etiam omnium, quibus christianae humanitatis studium civilisque cultus incrementum cordi sint, velit Divinus Redemptor, auspice ac deprecatrice benignissima Matre sua, quam latissime felicissimeque ad effectum deducere.

Caelestium interea munerum conciliatrix esto, ac paternae voluntatis Nostrae testis Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, itemque clero populoque vestro peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VIII mensis Septembris, in Feste Nativitatis Beatae Virginis Mariae, anno MDCCCCLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
 Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, pp. 599 - 612
 Tipografia Poliglotta Vaticana

[1] Bulla Dogm. Ineffabilis Deus, d. VI idus Decemb. a. MDCCCLIV.

[2] Gen. III, 15.

[3] Luc. I, 28.

[4] Ibid. 42.

[5]Bulla Ineffabilis Deus.

[6] Bulla Ineffabilis Deus, passim.

[7] Cfr. Ibidem.

[8] Carmina Nisibena, ed. Bickell, 123.

[9] Cfr. Pius XI, Enc. Lux veritatis; A. A. S., vol. XXIII, p. 493 sq.

[10] Cfr. Summa Th., I, q. 25, a. 6, ad 4um.

[11] Corn. a Lapide, in Matth., I, 16.

[12] Prov. XVII, 6.

[13] Bulla Ineffabilis Deus.

[14] Ibidem

[15] A. A. S., vol. XXXV, p. 744.

[16] Io. II, 5.

[17] Ier. II, 13.

[18] Io. XIV, 6.

[19] Serm. III, 14; MIGNE P. L., LIV, 147-148.

[20] Cfr. Iac. II, 20 et 26.

[21] Cfr. II Cor., I, 3.

[22] S. BERN., Epist. 221, 3; MIGNE P. L., CLXXXII, 36, 387.

[23] Cfr. Io. X, 16.

[24] LEO XIII, Enc. Octobri mense, d. 22 Sept., a. 1891; Acta Leonis XIII, XI, p. 312.

[25] Cfr. ISAI., IX, 6.

[26] Cic., Phil. II, 44.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana