Index   Back Top Print


PIUS PP. XII 

HAURIETIS AQUAS*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DE CULTU SACRATISSIMI CORDIS IESU.

 

VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris » (Is. 12, 3). Haec verba, quibus Isaias propheta significantibus imaginibus usus multiplicia illa atque uberrima Dei munera vaticinabatur, quae erat christiana aetas allatura, haec verba, dicimus, sponte menti succurrunt Nostrae, dum centesimum exeuntem annum recolimus, ex quo Decessor Noster imm. rec. Pius IX, votis libenter concedens, e catholico terrarum orbe delatis, Festum Sacratissimi Cordis Iesu in universa Ecclesia celebrari mandavit.

Nullo siquidem modo caelestia illa munera enumerari queunt, quae cultus, Sanctissimo Cordi Iesu tributus, in christifidelium animos perfundit, eos purificans, superno recreans solacio, ad omnesque adipiscendas excitans virtutes. Quamobrem sapientissimae Iacobi Apostoli sententiae memores : « Omne datum optimum et omne donum perf ectum desursum est, descendens a Patre luminum » (Iac. 1,17), Nos iure meritoque hoc in eodem cultu, qui incensior usque ubique terrarum viget, inaestimabile cernimus donum, quod Incarnatum Verbum Divinusque Servator noster, utpote unus inter Caelestem Patrem humanumque genus gratiae veritatisque Mediator, Ecclesiae impertiit, mysticae Sponsae suae, postremo horum saeculorum cursu, quo tantos eadem exantlare labores difficultatesque eluctari debuit. Quo quidem inaestimabili dono Ecclesia fruens incensiorem potest erga Divinum Conditorem suum patefacere caritatem, atque ampliore quodam modo hortationem illam ad effectum deducere, quam Evangelista Ioannes ab ipso Iesu Christo prolatam refert : « In novissimo autem die magno festivitatis stabat lesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat qui credit in me. Sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum » (Io. 7, 37-39). Iis profecto qui Iesum loquentem audiebant, haud difficile erat haec verba, quibus ipse « aquae vivae » fontem pollicebatur e suo sinu oriturum, ad sacrorum effata vatum referre Isaiae, Ezechielis et Zachariae Regnurn Messianicum vaticinantium itemque ad typicam illam petram, ex qua, a Moyse percussa, aqua mirandum in modum prosilivit (cfr. Is. 12, 3; Ez. 47, 1-12; Zach. 13, 1; Ex. 17, 1-7; Num. 20, 7-13; 1 Cor. 10, 4 ; Apoc. 7, 17; 22, 1).

Divina caritas primum ducit ortum ex Spiritu Sancto, qui Amor est personalis tam Patris quam Filii in augustae Trinitatis sinu Meritissimo igitur gentium Apostolus, quasi Iesu Christi verbis resonans, caritatis effusionem in credentium animos huic Amoris Spiritui attribuit « Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom. 5, 5).

Arctissimus hic nexus, quem Sacra Eloquia inter divinam caritatem, quae in christianorum animis exardescat oportet, ac Spiritum Sanctum intercedere asseverant — qui quidem per se Amor est — luculenter nobis omnibus demonstrat, Venerabiles Fratres, intimam naturam ipsam illius cultus, qui Sacratissimo Iesu Christi Cordi adhibendus est. Etenim, ut prorsus constat hunc cultum, si peculiarem eius naturam consideremus, excellentissimum esse religionis actum, quatenus plenam et absolutissimam se devovendi et consecrandi voluntatem a nobis postulet Divini Redemptoris amori, cuius vulneratum Cor vivax est index et signum; ita constat pariter, quin immo altiore quodam modo, hunc eundem cultum id potissimum prae se ferre, ut Divinum Amorem amore nostro redamemus. Siquidem tantummodo ex caritatis vi id consequitur ut hominum animi Superni Numinis dominio plene perfecteque obtemperent, cum nempe amoris nostri affectus divinae voluntati ita haereat, ut veluti aliquid unum fiat, secundum illud: « Qui adhaeret Domino, unus spiritus est » (1 Cor. 6, 17).

I

Verumtamen, quamquam Ecclesia Sacratissimi Cordis Iesu cultum tanta semper in aestimatione habuit et habet, ut eum ubique gentium vigere et in populos christianos quovis modo propagari curet, iteinque adversus Naturalismi et Sentimentalismi, ut aiunt, commenta omni ope eum tutari enitatur, nihilo secius valde dolendum est, praeteritis temporibus ac nostra quoque aetate, nobilissimum hunc cultum non in eodem honoris aestimationisque loco esse apud christianos nonnullos, atque interdum apud eos etiam, qui se catholicae religionis adipiscendaeque sanctitatis studio animatos esse profiteantur.

« Si scires donum Dei » (Io. 4, 10). Hisce verbis, Venerabiles Fratres, Nos, qui arcano Dei consilio sacri illius fidei pietatisque thesauri, quem Divinus Redemptor Ecclesiae suae concredidit, custodes et dispensatores electi sumus, eos universos pro officii Nostri conscientia admonemus; qui quidem filii Nostri, quamvis Sacratissiini Cordis Iesu cultus, quasi de erroribus hominumque neglegentia triumphantis, Mysticum suum Corpus pervaserit, attamen praeiudicatis adhuc opinionibus aguntur, atque eo usque interdum procedunt, ut eum spiritualibus Ecclesiae humanique generis necessitatibus, nostra hac aetate instantioribus, minus aptum, ne dicamus detrimentosum, existiment. Haud desunt enim qui, cum primariam ipsam huius cultus naturam peculiaribus variisque pietatis formis implicent atque exaequent, quas Ecclesia probat ac fovet, sed non iubet, eum putent quasi aliquid additicium, quod singuli, pro suis cuiusque libitis, adhibere possint; ac sunt etiam qui autument hunc eundem cultum onerosum esse atque iis praesertim nullius vel modicae utilitatis, qui in Dei Regno militent praecipuo eo consilio ducti, ut suis viribus, opibus suique temporis usura ad catholicam veritatem tuendam, tradendam propagandamque, ad christianam de re sociali doctrinam inculcandam, ad eosque religionis actus eaque opera provehenda allaborent, quae multo magis hodie necessaria ducant; ac denique non desunt qui tantum abest ut hunc cultum validum adiumentum iudicent ad christianos mores, cum in privata uniuscuiusque vita, tum in domestico convictu, recte conformandos renovandosque, ut eum potius cernant quasi quandam pietatem sensibus non mente ani moque alitam, atque adeo potius mulieribus dignam, cum in eo aliquid videant excultis hominibus non satis consentaneum.

Sunt etiam praeterea qui, cum considerent eiusmodi cultum paenitentiam, expiationem ceterasque virtutes potissimum stulare, quas « passivas » vocant, utpote quae externos non edant fructus, eum aptum non aestiment ad spiritualem nostrorum temporum pietatem refovendam, quae ad apertam impensarnque actionem potius contendat necesse sit, ad catholicae fidei triumphum et ad strenuam tuitionem christianorum morum; qui quidem mores hodie, ut omnes norunt, fallacibus eorum commentis facile inficiuntur, qui ad quamlibet religionis formam se aeque habent, sublato in cogitando agendoque veri falsique discrimine, atque etiam materialismi athei et laicismi, ut aiunt, principiis misere inquinantur.

Quis non videat, Venerabiles Fratres, opinationes eiusmodi a sententiis omnino discrepare, quas Decessores Nostri, Sacratissimi Cordis Iesu cultum comprobantes, ex hac veritatis cathedra publice ediderunt? Quisnam audeat inutilem esse minusve aptam aetati huic nostrae edicere pietatem illam, quam Decessor Noster imm. mem. Leo XIII esse asseveravit « probatissimam religionis formam »; et in qua validum habendum esse non dubitavit remedium iisdem ipsis medendis malis, quae hodie quoque, ac procul dubio ampliore quodam acrioreque modo, singulos homines ac societatem universam excruciant atque sollicitant? « Haec, aiebat, quam cunctis suademus, cunctis est profutura devotio ». Atque haec monita hortamentaque adiciebat, quae ad Sacratissimi etiam Cordis Iesu cultum spectant: « Hinc vis illa malorum quae iamdiu insident, quaeque vehementer postulant, ut unius auxilium exquiratur, cuius virtute depellantur. Quisnam autem ille sit, praeter Iesum Christum Unigenitum Dei! " Neque enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri " (Act. 4, 12). Ad illum ergo confugiendum, qui est via, veritas et vita » (Enc. Annum Sacrum, 25 Maii 1899: Acta Leonis, vol. XIX, 1900, pp. 71, 77-78).

Neque minus probandum minusve aptum profitebatur esse hunc cultum christianae pietati fovendae proximus Decessor Noster fel. rec. Pius XI, qui in Encyclicis datis Litteris scribebat : « In ea pietatis forma nonne totius religionis summa e, atque adeo perfectioris vitae norma continetur, quippe quae et ad Christum Dominum penitus cognoscendum mentes conducat expeditius et ad eundem vehementius diligendum pressiusque imitandum animos inflectat efficacius? » (Enc. Miserentissimus Redemptor, 8 Maii 1928: A. A. S. XX, 1928, p. 167). Nobis autem, haud minus quam Decessoribus Nostris, hoc veritatis caput perspectum probatumque est; et cum Summum Pontificatum suscepimus, ac Sacratissimi Cordis Iesu cultum apud christianos populos auspicato auctum esse et quasi triumphantem libentissimo animo vidimus, innumeros ex eodem in universam Ecclesiam permanare fructus salutares gavisi sumus; idque placuit iam in primis Encyclicis Litteris significare ( cfr. Enc. Summi Pontificatus, 20 Oct. 1939: A. A. S. XXXI, 1939, p. 415). Qui quidem fructus per Nostri Pontificatus annos — non modo aerumnis rerumque angustiis, sed ineffabilibus etiam solaciis plenos — neque numero neque vi pulchritudineque deminuti sunt, sed potius adaucti; varia siquidem incepta feliciter orta sunt ad eundem cultum refovendum conducibilia, et ad nostrorum temporum necessitates quam maxime apta: consociationes dicimus mentis culturae, religioni ac beneficentiae provehendis ; scripta typis edita, quae doctrinam de re historica, vel ascetica, vel mystica ad hanc causam pertinentem illustrarent; pia expiationis opera; atque illas nominatim incensissimae pietatis testificationes, quas « Sodalitas ab Apostolatu orationis » edidit, qua praesertim auspice ac fautrice factum est ut domestici convictus, collegia, instituta atque interdum Nationes etiam Sacratissimo Cordi Iesu consecrarentur; quibus quidem haud raro, datis hac de causa litteris, vel orationibus coram habitis, ac vel etiam nuntiis per radiophonicas undas transmissis, paterno animo gratulati sumus (cfr. A. A. S. XXXII, 1940, p. 276; XXXV, 1943, p. 170; XXXVII, 1945, pp. 263-264; XL, 1948, p. 501; XLI, 1949, p. 331).

Quamobrem, dum cernimus tam uberem salutarium aquarum copiam, hoc est caelestium superni amoris munerum, ex sacro Redemptoris nostri Corde exortam, innumeros Catholicae Ecclesiae filios, Divino afflante operanteque Spiritu, pervadere, facere non possumus quin, Venerabiles Fratres, paterno vos animo adhortemur, ut una Nobiscum summas tribuatis laudes gratesque agatis maximas bonorum omnium largitori Deo, haec Apostoli gentium geminantes verba: « Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen » (Eph. 3, 20-2 1). Sed postquam debitas aeterno Numini persolvimus grates, cupimus vos ac dilectissimos omnes Ecclesiae filios per Encyclicas has Litteras commonere, ut principia illa, quae ex Bibliis ac SS. Patrum et theologorum doctrina oriuntur, intentiore animo consideretis, quibus, quasi solidis fundamentis, Sacratissimi Cordis Iesu cultus innititur. Nobis enim persuasissimum est tum solummodo, cum veritatis divinitus revelatae lumine collustrati primariam altioremque huius cultus naturam penitus inspexerimus, tum solummodo, dicimus, incomparabilem nos posse eius excellentiam eiusque exhaustam numquam caelestium munerum copiam recte pleneque existimare, atque adeo innumera ex eo parta beneficia pie meditantes contemplantesque, itidem posse primum exacturn saeculum digne commemorare, ex quo Sacratissimum Cordis Iesu festum in universa Ecclesia celebrandum est.

Eo igitur consilio ducti, ut christifidelium mentibus salutaria praebeamus pascua, quibus enutriti facilius queant veram huius cultus naturam penitius intellegere eiusque uberes percipere fructus, eas Nos Veteris Novique Testamenti paginas explanaturi sumus, quibus reveletur ac proponatur infinita Dei caritas erga hominum genus, quam quidem satis numquam introspicere poterimus; deinde vero earum commentationum, quas Ecclesiae Patres Doctoresque tradiderunt, praecipua lineamenta opportune attingemus; ac postremo Nobis curae erit arctissimum illum nexum in sua luce ponere, qui inter pietatis formam, Divini Redemptoris Cordi tribuendam, et cultum intercedit, qui eius amori ipsiusque Augustae Trinitatis amori debetur erga homines universos. Putamus enim, si modo nobilissimae huius pietatis formae praecipua, quibus eadem nititur, elementa luce illa collustrentur, quae ex Sacris Litteris et ex doctrina a maioribus tradita oritur, facilius christianos posse haurire « aquas in gaudio de fontibus Salvatoris » (Is. 12, 3); hoc est peculiare gravitatis momentum satius existimare, quo cultus Sacratissimi Cordis Iesu pollet in Ecclesiae liturgia et in interna externaque vita actioneque eius; atque adeo posse quoque spirituales eos colligere fructus, quibus singuli queant suos salutariter renovare mores, ut christiani gregis Pastoribus in votis est.

Quo autem rectius omnes possint eam sententiae vim intellegere, qua Veteris Novique Testamenti proponendi eclogarii praestant ad hunc cultum quod attinet, oportet omnino perspectam habeant causam illam, qua Ecclesia cultum latriae tribuit Divini Redemptoris Cordi. Iamvero vobis profecto exploratum est, Venerabiles Fratres, eiusmodi causam duplicem esse. Altera nempe, quae ad cetera quoque pertinet sacrosancta Iesu Christi corporis membra, eo principio innititur, quo novimus eius Cor, utpote nobilissimam humanae naturae partem, Divini Verbi Personae hypostatice coniungi; ideoque ei tribuendum esse eundem adorationis cultum, quo Ecclesia Personam ipsius Filii Dei Incarnati honorat. De veritate agitur catholica fide retinenda, cum iam in Oecumenicis Conciliis Ephesino et Constantinopolitano II (Conc. Ephes., can. 8; cfr. Mansi, Sacrorum Conciliorum Ampliss. Collectio, IV , 1083 C.; Conc. Const. II, can. 9; cfr. ibid. IX, 382 E.) sollemniter sancita fuerit. Altera vero, quae peculiari modo ad Divini Redemptoris Cor pertinet, ac peculiari itidem ratione postulat latriae cultum eidem tribuendum, ex eo oritur quod Cor eius, magis quam cetera omnia eius corporis membra, immensae eius caritatis erga hominum genus naturalis index seu symbolus est. « Inest in Sacro Corde, ut Decessor Noster imm. mem. Leo XIII animadvertebat, symbolum atque expressa imago infinitae Iesu Christi caritatis, quae movet ipsa nos ad amandum mutuo » (cfr. Enc. Annum sacrum: Acta Leonis, vol. XIX, 1900, p. 76).

Haud dubium profecto est Sacros Libros numquam certam mentionem facere de peculiari venerationis amorisque cultu, physico Incarnati Verbi Cordi habito utpote symbolo incensissimae eius caritatis. Quod profecto si aperte agnoscendum est, non tamen admirationem nobis inicere, neque ullo modo nos ad dubitandum adducere potest divinam erga nos caritatem, quae huius cultus est ratio princeps, cum in Vetere, tum in Novo Testamento talibus imaginibus praedicari atque inculcari, quae animos vehementer commoveant. Quae quidem imagines, quandoquidem in Sacris Litteris iam proponebantur, quae adventum Filii Dei, hominis facti, praenuntiabant, idcirco possunt nobilissimi illius divini amoris signi et indicis auspicium consi derari, hoc est sacratissimi adorandique Cordis Divini Redemptoris.

Ad rem nostram quod attinet, haud necessarium esse putamus multa ex Veteris Testamenti libris prof erre, qui veritates divinitus antiquitusque patefactas continent ; sed esse satis ducimus in memoriam Foedus illud revocare inter Deum populumque initum pacificisque victimis sacratum — cuius primariam legem duabus tabulis incisam Moyses edidit (cfr. Ex. 34, 27-28) ac Prophetae interpretati sunt — pactum fuisse non modo supremi Dei dominii debitaeque hominum oboedientiae vinculis firmatum, sed altioribus etiam amoris rationibus solidatum et alitum. Etenim populo etiam Israel suprema causa obtemperandi Dei non timor divinarum ultionum erat, quem tonitrua et fulgura e Sinai montis vertice coruscantia ac prodeuntia iniciebat animis, sed potius debita erga Deum caritas: « Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est. Diliges Dominunl Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo » (Deut. 6, 4-6).

Haud miramur igitur si Moyses et Prophetae, quos iure me rito Angelicus Doctor Electi Populi « maiores » (Sum. Theol, q. 2, a. 7: ed. Leon. tom. VIII, 1895, p. 34) nominat, cum perspectum haberent totius Legis fundamentum esse in hoc amoris praecepto positum, rationes ac necessitudines omnes, quae inter Deum et Nationem suam intercederent, similitudi nibus descripserint ex mutuo patris, filiorum, vel coniugum amo re haustis, potius quam severis imaginibus ex supremo Dei do minio vel ex debita omnium nostrum pavidaque servitute du ctis. Itaque, ut exempla afferamus, Moyses ipse, cum celeber rimum suum carmen caneret ob populum ab Aegypti servitute in libertatem vindicatum, cumque significare vellet id ex Dei virtute evenisse, has sententias similitudinesque edidit, quae animum valde commovent : « Sicut aquila provocans ad volan dum pullos suos, et super eos volitans, expandit [Deus ] alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in umeris suis » (Deut. 32, 11). At fortasse nullus alius ex sacris vatibus magis quam Oseas tam aperte, tam vehementer exprimit ac pandit amorem, quo Deus nullo non tempore populum suum prosequitur. In huius nempe Prophetae scriptis, qui inter ceteros minores Pro phetas pressae orationis granditate excellit, talem erga Populum Electum Deus profitetur amorem, iustum nempe sancteque sollicitum, qualis est amor patris misericordis et amantis, vel sponsi, cuius honor offenditur. De caritate agitur, quae tantum abest ut imminuatur vel deficiat ob proditorum perfidiam atque immania scelera, ut potius eadem pro merito quidem puniat, sed illa tantum de causa ut abalienatam infidamque sponsam atque ingratos filios — nedum repudiet ac dimittat — expiet, purificet, ac renovatis confirmatisque amoris nexibus secum iterum coniungat : « Quia puer Israel, et dilexi eum; et ex Aegypto vocavi filium meum... Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis... Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros; Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani » (Os. 11, 1, 3-4; 14, 5-6).

Haud dissimiles sententias effert Isaias Prophetas, cum Deum ipsum ac Populum Electum quasi inter se hisce contrariis verbis colloquentes inducit : « Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui » (Is. 49, 14-15). Neque minus animos commovent verba, quibus Cantici Canticorum auctor, coniugalis amoris imaginibus usus, mutuae caritatis vincula significanter describit, quibus Deus et ab eo dilecta Natio invicem coniunguntur : « Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pasci tur inter lilia. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio : lampades eius lampades ignis atque flammarum » (Cant. 2, 2 ; 6, 2; 8, 6).

Verumtamen tenerrimus hic, indulgens et patiens amor Dei, qui quamvis populum Israel sceleribus scelera adicientem dedignetur, eum nihilo secius omnino numquam repudiat, vehemens utique elatusque videtur, sed praenuntians tantummodo auspicium fuit incensissimae illius caritatis, quam promissus hominibus Redemptor ex amantissimo Corde suo ad omnes pansurus erat, et quae dilectionis nostrae exemplar ac Novi Foederis fundamenturn futura erat. Verum enim vero is tantum, qui Uni gena Patris et Verbum caro factum « plenum gratiae et veritatis » (Io.1, 14) est, cum ad homines venisset peccatis innumeris miseriisque oppressos, ex umana natura sua hypostatice cum Divina Persona coniuncta, humano generi potuit « fontem aquae vivae » aperire, quae aridam irrigaret terram uberrime, earnque florens fructuosumque viridarium efficeret. Quam quidem rem prorsus mirandam ob misericordissimum aeternumque Dei amorem eventuram esse iam hisce verbis quodammodo praenuntiare videtur Ieremias Propheta : « In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam Domui Israel et Domui Iuda foedus novum. Hoc erit pactum, quod feriam cum Domo Israel post dies illos, dicit Dominus : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum ...; quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius » (Ier. 31, 3 ; 31, 33-34).

II

Attamen ex Evangeliis solummodo certum exploratumque habemus Novum Foedus inter Deum hominesque initum — cuius quidem pactum illud, quod Moyses inter populum Israel Deumque pepigerat, nihil aliud erat nisi symbolus et index, quem Ieremias praenuntiaverat Propheta — Novum Foedus dicimus id ipsum reapse esse, quod Incarnati Verbi opera, divinae gratiae conciliatrice, statutum effectumque est. Hoc Foedus incomparabili modo nobilius ac firmius idcirco habendum est, quod non, ut prius, hircorum et vitulorum sanguine, sed sacrosancto illius cruore sancitum est, quem eadem pacifica animalia rationis expertia iam praenuntiaverant : « Agnum Dei, qui tollit peccatum mundi » (cfr. Io. 1, 29; Hebr. 9, 18-28; 10, 1-17). Etenim Christianum Foedus, multo magis quam antiquum, pactum se aperte demonstrat non servitute, non timore innixum, sed amicitia illa sancitum, quae inter patrem et filios intercedat oportet, ac munificentiore divinae gratiae veritatisque effusione alitum ac roboratum, secundum illud Ioannis Evangelistae effatum: « Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est » (Io. 1, 16-17).

Qua quidem illius discipuli sententia, « quem diligebat Iesus, qui et recubuit in cena super pectus eius » (Io. 21, 20) cum in ipsum mysterium infinitae Incarnati Verbi caritatis inducti simus, dignum, iustum, aequum et salutare esse videtur, Venerabiles Fratres, in suavissima eiusdem mysterii contemplatione aliquantisper immorari, ut luce illa collustrati, quae ex Evangelio repercussa idem mysterium illuminat, nos quoque possimus id assequi et efficere votum, de quo gentium Apostolus ad Ephesios scribens loquitur : « Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum; scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei » (Eph. 3, 17-19).

Divinae Redemptionis Mysterium primaria ac naturali ratione mysterium amoris est : hoc est iusti amoris Christi erga caelestem Patrem, cui sacrificium Crucis, amanti oboedientique animo oblatum, uberrimam infinitamque satisfactionem defert ob culpas humani generis debitam: « Christus, ex caritate et oboedientia patiendo, maius aliquid Deo exhibuit quam exigeret recompensatio totius offensae humani generis » (Sum. Theol. III, q. 48, a. 2 : ed. Leon. tom. XI, 1903, p. 464). Est praeterea mysterium misericordis amoris Augustae Trinitatis Divinique Redemptoris erga homines universos, qui quidem cum ad sua expianda scelera satis nullo modo valerent (cfr. Enc. Miserentissimus Redemptor: A. A. S. XX, 1928, p. 170). Christus per haud investigabiles meritorum divitias, quas, pretiosissimo suo effuso sanguine, nobis acquisivit, illud amicitiae pactum inter Deum hominesque redintegrare ac perficere potuit, quod primum in terrestri Paradiso ob miserandum Adae casum, deinde vero ob innumera Populi Electi peccata violatum fuerat. Itaque Divinus Redemptor — utpote legitimus perfectusque Mediator noster — cum, pro incensissima sua erga nos caritate, humani generis officia ac debita omnino divinis conciliaret iuribus, auctor profecto fuit ut miranda illa inter divinam iustitiam divinamque misericordiam conciliatio haberetur, quae salutis nostrae mysterium omnia prorsus transcendens constituit, de quo sapienter hisce verbis loquitur Angelicus Doctor : « Dicendum quod hominem liberari per passionem Christi, conveniens fuit et misericor diae et iustitiae eius. Iustitiae quidem, quia per passionem suam Christus satisfecit pro peccato humani generis: et ita homo per iustitiam Christi liberatus est Misericordiae vero, quia, cum homo per se satisfacere non posset pro peccato totius humanae naturae, Deus ei satisfactorem dedit Filium suum. Et hoc fuit abundantioris misericordiae, quam si peccata absque satisfactione dimisisset. Unde dicitur : " Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo " » (Eph. 2, 4; Sum. Theol. III, q. 46, a. 1 ad 3 : ed. Leon. tom. XI, 1903, p. 436).

Ut tamen reapse possimus, quatenus mortalibus licet, « comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum » (Eph. 3, 18), arcanae caritatis Incarnati Verbi erga caelestem Patrem hominesque peccatorum labe infectos, animadvertere oportet eius amorem non tantummodo spiritualem fuisse, ut Deum addecet, quatenus « Spiritus est Deus » (Io. 4, 24). Utique huius naturae fuit amor, quo Deus progenitores nostros Hebraeorumque populum dilexit; atque adeo humani, familiaris paternique amoris dictiones, quae in Psalmis, in Prophetarum scriptis, et in Cantico Canticorum leguntur, indices sunt significationesque verissimae sed spiritualis prorsus caritatis, qua Deus hominum genus prosequebatur; cum contra qui spirat ex Evangelio, ex Apostolorurn litteris et ex Apocalypsis paginis amor, quae quidem Cordis Iesu Christi amorem describunt, non divinam solummodo caritatem, sed humanos etiam dilectionis sensus significat; quod profecto iis omnibus, qui catholico censentur nomine, certissimum est. Etenim Dei Verbum non ficticium inaneque corpus assumpsit, ut iam primo christiani nominis saeculo nonnulli haeretici asseverarunt, gravissimis hisce verbis a Ioanne Apostolo improbati: « Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venisse in carnem: hic est seductor et antichristus » (2 Io. 7); sed reapse humanam naturam, individuam, integram et perfectam, quae in purissimo Mariae Virginis sinu ex Spiritus Sancti virtute concepta est (cfr. Luc. 1, 35), divinae Personae suae coniunxit. Nihil igitur ei defuit humanae naturae, quam sibi Dei Verburn copulavit ; eam ipse profecto assumpsit nullo modo imminutam, nullo modo immutatam ad spiritualia et ad corporea quod attinet : hoc est intellegentia ac voluntate ditatam ceterisque internis externisque cognoscendi facultatibus, itemque sensuum appetitu omnibusque naturalibus impulsionibus. Haec omnia Catholica docet Ecclesia utpote a Romanis Pontificibus et ab Oecumenicis Conciliis sollemniter sancita confirmataque: « Totus in suis, totus in nostris » (Leo Magnus, Epist. dogm. " Lectis dilectionis tuae" ad Flavianum. Const. Patr. 13 Iun., a. 449; cfr. PL LIV, 763); « perfectus in deitate et idem perfectus in humanitate » (Conc. Chalced., a. 451; cfr. Mansi, Op. cit. VII, 115 B.); « totus Deus homo, et totus homo Deus » (S. Gelasius Papa, Tract. III: " Necessarium" de duabus naturis in Christo, cfr. A. Thiel, Epist. Rom. Pont. a S. Hi laro usque ad Pelagium II, p. 532).

Quapropter cum nullo modo dubitari possit Iesum Christum verum adeptum esse corpus, omnibus, qui eidem proprii sunt, affectibus pollens, in quibus quidem ceteris omnibus amor praestat, nullum pari modo dubium esse potest eum physico nostroque simili corde praeditum fuisse, cum sine excellentissimo hoc corporis membro, hominum vita, ad affectus etiam quod attinet, haberi non possit. Quamobrem Iesu Christi Cor, Divinae Verbi Personae hypostatice unitum, ob amorem etiam et ob ceteras affectuum impulsiones procul dubio palpitavit, quae tamen et cum humana voluntate, divinae caritatis plena, et cum ipso infinito amore, quem Filius cum Patre et cum Spiritu Sancto communicat, ita congruebant omnino et consonabant, ut numquam hos inter tres amores aliquid esset contrarium vel dissonans (cfr. S. Thom. Sum. Theol. III, q. 15, a. 4; q. 18, a. 6: ed. Leon. tom. XI, 1903, p. 189 et 237).

Verumtamen Dei Verbum veram perfectamque naturam humanam assumpsisse sibi, et carneum sibi effinxisse conformavisseque cor, quod, haud minus quam nostrum, posset perpeti ac transfigi, id, dicimus, nisi in ea luce ponatur et consideretur, quae non modo ex unione hypostatica et substantiali elicitur, sed in ea etiam luce, quae ex humana Redemptione quasi eius complemento oritur, scandalo profecto ac stultitiae aliquibus esse potest, ut Christus cruci fixus reapse fuit Iudaeorum et ethnicorum genti (cfr. 1 Cor. 1, 23). Legitima enim catholicae fidei documenta, cum Sacris Litteris omnino consonantia, nobis asseverant Unigenam Dei Filium humanam naturam patibilem ac mortalem assumpsisse ea potissimum de causa, quod cruentum sacrificium e cruce pendens offerre cuperet, ut humanae salutis operam consummaret. Quod ceteroquin gentium Apostolus hisce conceptis verbis edocet: « Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis Et iterum: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari » (Hebr. 2, 11-14; 17-18).

Ac Sancti Patres, doctrinae divinitus patefactae veridici testes, illud optime animadverterunt, quod iam Paulus Apostolus clare satis asseruerat, divini nempe amoris mysterium cum Incarnationis, tum Redemptionis veluti principium esse ac verticem. Etenim saepe luculenterque in eorum scriptis legitur Iesum Christum idcirco perfectam humanam naturam et caducum, fragileque corpus nostrum assumpsisse, ut sempiternae consuleret saluti nostrae, nobisque infinitum amorem suum, sensibilem etiam, apertissime manifestaret ac panderet.

S. Iustinus, quasi Apostoli gentium voci resonans, haec scribit : « Natum enim ex ingenito et ineffabili Deo, Verbum adoramus et amamus; quandoquidem propter nos homo factus est, ut passionum nostrarum particeps factus medicinam illis faceret » (Apol 21, 13: PG VI, 465). Ac S. Basilius, in tribus Cappadociae Patribus primus, veros simulque sanctos fuisse asseverat sensuum affectus in Christo : « Liquet Dominum naturales affectus suscepisse ad confirmationem verae nec phantasticae incarnationis ; vitiosos vero affectus, qui nostrae vitae puritatem coinquinant, ut incontaminata divinitate indignos reiecisse » (Epist. 261, 3 : P G XXXII , 972). Parique modo Antiochenae Ecclesiae lumen, S. Ioannes Chrysostomus fatetur sensuum motus, quibus Divinus Redemptor obnoxius erat, clare patefecisse omnino integram eum humanam assumpsisse naturam: « Si enim nostrae non fuisset naturae, non a luctu semel et iterum correptus fuisset » (In Io. Homil. 63, 2: PG LIX, 350). In Latinis autem Patribus eos libet memorare, quos hodie Ecclesia utpote maximos Doctores veneratur. Itaque S. Ambrosius sensibiles commotiones et affectus, quorum Incarnatum Dei Verbum expers non fuit, ex hypostatica unione, quasi ex naturali principio oriri testatur : « Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animae passiones ; non enim Deus, eo quod Deus erat, aut turbari, aut mori potuisset » (De fide ad Gratianum, II, 7, 56: PL XVI, 594). Quibus quidem ex affectionibus S. Hieronymus praecipuum argumentum eruit Christum reapse humanam assumpsisse naturam: Dominus noster, ut veritatem assumpti probaret hominis, vere quidem contristatus est (cfr. Super Matth. XXVI, 37: PL XXVI, 205). Sanctus autem Augustinus peculiari modo rationes illas animadvertit, quae inter Incarnati Verbi affectiones intercedunt humanaeque Redemptionis finem: « Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Iesus, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia, cui caput esse dignatus est, hoc est, membra sua in sanctis et fidelibus suis; ut si cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret, non ideo se ab eius gratia putaret alienum; et non esse ista peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tamquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus eius ex ipso suo capite addisceret » (Enarr. in Ps. LXXXVII, 3 : PL XXXVII, IIII). Pressius, sed haud minus efficaciter hi, qui sequuntur, S. Ioannis Damasceni loci Ecclesiae doctrinam manifestam praeferunt : « Totum quippe me totus assumpsit, ac totus toti unitus est, ut toti salutem afferret. Nam alioquin non potuit sanari, quod assumptum non fuit » (De Fide Orth. III, 6: PG XCIV , l006). « Omnia igitur assumpsit, ut omnia sanctificaret » (Ibid. III, 20: PG XCIV, 1081).

Animadvertendum tamen est hos Sacrarum Litterarum Patrumque eclogarios, hisque similes non paucos quos non rettulimus, quamvis luculenter testentur Iesum Christum sensuuin commotionibus affectibusque fuisse praeditum, atque idcirco humanam assumpsisse naturam ut sempiternae nostrae consuleret saluti, nihilo secius numquam hos eosdem affectus ad physicum cor eius ita ref erre, ut illud infiniti amoris eius symbolum aperte indicent. Atsi Evangelistae ceterique sacri scriptores Redemptoris nostri cor, vivax ac sentiendi facultate haud minus quam no strum praeditum, et ob varios animi motus et affectus duplicisque voluntatis eius caritatem flagrantissimam, palpitans et micans manifesto non describunt, nihilominus divinum eius amorem ac sensuum commotiones, quae cum eo coniunguntur, saepe in sua luce ponunt: hoc est desiderium, laetitiam, aegritudinem, timorem et iram, prouti ex eius ore, verbis, gestu manifestantur. Adorandi Servatoris nostri vultus praesertim index ac veluti speculum fidelissimum profecto fuit eorum affectuum, qui cum animum vario modo commoverent, quasi reciprocantes undae sanctissimum Cor eius attingebant ac pulsando excitabant. Etenim hanc ad rem id valet, quod de humana psychologia et de iis quae inde consequuntur, Angelicus Doctor, communi experientia edoctus, animadvertit : « Perturbatio irae usque ad exteriora membra perducitur; et maxime ad illa membra in quibus expressius relucet vestigium cordis, sicut in oculis et in facie et in lingua » (Sum Theol. q. 48, a. 4: ed. Leon. tom. VI, 1891, p. 306).

Quamobrem iure meritoque Incarnati Verbi Cor praecipuus consideratur index et symbolus triplicis illius amoris, quo Divinus Redemptor Aeternum Patrem hominesque universos continenter adamat. Symbolus nempe est divini illius amoris, quem cum Patre et Spiritu Sancto communicat, sed qui tamen in ipso tantum, utpote in Verbo, quod caro factum est, per caducum et fragile humanum corpus nobis manifestatur, quandoquidem « in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » (Col. 2, 9). Symbolus praeterea est incensissimae illius caritatis, quae, eius in animum infusa, humanam ditat Christi voluntatem, et cuius actus duplici scientia perfectissima collustratur et dirigitur, hoc est beata et indita vel infusa (cfr. Sum. Theol. III, q. 9, aa. 1-3 : ed. Leon., tom. XI, 103, p. 142). Ac denique idque modo magis naturali ac directo — sensibilis quoque affectus symbolus est, cum Iesu Christi corpus, in sinu Virginis Mariae Spiritus Sancti opera formatum, sentiendi percipiendique vi polleat perfectissima magis utique quam cetera omnia hominum corpora (cfr. Ibid. III, q. 33, a. 2, ad 3m; q. 46, a. 6: ed. Leon. tom. XI, 1903, pp. 342, 433).

Cum nos igitur Sacra Eloquia et legitima catholicae fidei documenta edoceant in sanctissimo Iesu Christi animo summam omnium vigere convenientiam et concordiam, eumque ad Redemptionis nostrae finem assequendum triplicem amorem suum manifesto direxisse, idcirco patet meritissimo nos posse Divini Redemptoris Cor utpote significantem caritatis eius imaginem, Redemptionisque nostrae testem contemplari ac venerari, itemque mysticam veluti scalam, qua ad amplexum ascendamus « Salvatoris nostri Dei » (Tit. 3, 4). Quamobrem eius verba, actus, praecepta, rerum miracula, peculiarique modo opera illa, quae luculentius caritatem eius erga nos testantur — ut divinam institutam Eucharistiam, ut acerrimos eius cruciatus eiusque mortem, ut nobis benigne concessam Sanctissimam eius Matrem, ut Ecclesiam pro nobis conditam, ac denique Spiritum Sanctum in Apostolos et in nos missum — haec, dicimus, omnia admiremur oportet veluti triplicis eius amoris documenta; itemque oportet eius Sacratissimi Cordis pulsus amantissimo meditemur animo quibus terrenae peregrinationis tempus ipse quasi meriti visus est, usque ad supremum momentum illud, quo, ut Evangelistae testantur, « clamans voce magna dixit : Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum » (Matth. 27, 50; Io. 1, 30). Tum eius Cordis palpitatio constitit ac desiit, eiusque sensibilis amor intermissus est usque dum ipse, triumphata morte, e sepulcro resurrexit. Postquam autem eius corpus, sempiternae gloriae statum adeptum, Divini Redemptoris animo, mortis victoris iterum coniunctum est, Cor eius Sacratissimum imperturbabili ac placido pulsu moveri numquam destitit nec desistet, eiusque triplicem amorem significare numquam pariter desinet, quo Dei Filius cum suo caelesti Patre devincitur et cum hominum communitate universa, cuius ipse pleno iure mysticum est caput.

III

Nunc vero, Venerabiles Fratres, ut ex piis hisce considerationibus uberes possimus salutaresque colligere fructus aliquantisper meditari ac contemplari libet multiplices Servatoris nostri Iesu Christi humanos divinosque affectus, quos quidem eius Cor per mortalis vitae cursum participando rettulit, ac nunc refert, aeternumque per aevum referet. Ex Evangelii praesertim paginis lux nobis affulget, qua collustrati ac roborati divini huius Cordis sacrarium ingredi possumus, unaque cum Apostolo gentium admirari « abundantes divitias gratiae [Dei] in bonitate super nos in Christo Iesu » (Eph. 2, 7).

Una cum humano ac divino pulsatur amore adorandum Iesu Christi Cor, postquam Maria Virgo magnanimum illud verbual « Fiat » pronuntiavit, ac Dei Verbum, ut animadvertit Apostolus : « ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem nolui, sti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio; in capite libri scripturn est de me ut faciam, Deus, voluntatem tuam. In qua tate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi semel » (Hebr. 10, 5-7, 10). Amore itidem commovebatur, humanae suae voluntatis affectibus divinoque amori concordissimo, cum in Nazarethana domo caelestia conserebat colloquia cum dulcissima Matre sua, et cum Iosepho putativo patre, cui oboediens laboriosam praestabat operam in tignariorum fabrorum arte. Ac triplici illo, de quo diximus, amore exercebatur in diuturnis suis apostolicis peregrinationibus habendis; in innumeris patrandis miraculis, quibus vel mortuos ab inferis evocabat, vel omne genus aegrotis sanitatem impertiebat; in exantlandis laboribus; in sudore, fame, siti toleranda; in nocturnis vigiliis, quibus caelestem Patrem amantissime precabatur ; in orationibus denique habendis et in parabolis proponendis explicandisque; illis nominatim, quae de misericordia agunt, ut de drachmate deperdito, de amissa ove, et de prodigo filio; quibus quidem in rebus et verbis, ut Gregorius Magnus animadvertit, ipsum Dei Cor manifestatur: « Disce Cor Dei in verbis Dei, ut ardentius ad aeterna suspires » (Registr. epist. lib. IV, ep. 31 ad Theodorum medicum: PL LXXVII, 706).

Impensiore autem caritate Iesu Christi Cor permovebatur, cum ex ore eius verba eliciebantur incensissimum amorem spirantia. Ita, ut exempla proponamus, cum turbas defatigatas fameque affectas cerneret, exclamabat: « Misereor super turbam » (Marc. 8, 2); et cum Ierusalem dilectissimam urbem suam peccatis obcaecatam prospiceret, ideoque extremae destinatam ruinae, hoc effatum edebat: « Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti! » (Matth. 23, 37). Ob amorem autem erga Patrem suum, et ob sanctam indignationem palpitavit Cor eius, cum vidit sacrilegum commercium in Templo fieri cuius violatores hisce verbis increpavit: « Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum » (Matth. 21, 13).

At peculiari amore pavoreque commotum est Cor eius cum acerrimorum cruciatuum horam iam imminere prospexit, ac naturali motu ingruentibus doloribus ac morti repugnans, exclamavit : « Pater mi, si possibile, est, transeat a me calix iste » (Matth. 26, 39); invicto autem amore summaque aegritudine, cum a proditore osculo exceptus, hisce verbis eum allocutus est, quae extremum videntur misericordissimi Cordis eius invitamentum amico datum, qui impio, foedifrago obstinatissimoque animo eum carnificibus traditurus erat: « Amice, ad quid venisti? Osculo Filium hominis tradis? » (Matth. 26, 50; Luc, 22, 48); miseratione vero amoreque impensissimo, cum piis mulieribus sibi illacrimantibus, immeritum crucis supplicium subituro, dixit: « Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros ...; quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? » (Luc. 23, 28. 31).

Ac tandem Divinus Redemptor, ex cruce pendens, Cor suum sensit variis vehementibusque aestuare affectibus, hoc est amoris flagrantissimi, consternationis, misericordiae, incensissimi desiderii, serenaeque requietis; quos quidem affectus haec effata significanter indicant: « Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt » (Luc. 23, 34); « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Matth. 27, 46); « Amen dico tibi, hodie, mecum eris in Paradiso » (Luc. 23, 43); « Sitio » (Io. 19, 28); « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum » (Luc. 23, 46).

Quisnam vero queat illos Divini Cordis pulsus, infiniti eius amoris indices, digne describere, quos iis temporis momentis edidit, cum maxima dona hominibus impertiit: hoc est semet ipsum in Eucharistiae Sacramento, Sanctissimam Matrem suam, ac sacerdotale nobiscum communicatum munus?

Etiam antequam Ultimam Cenam cum discipulis suis manducaret, Christus Dominus, cum nosceret se instituturum esse Sacramentum Corporis et Sanguinis sui, cuius effusione Novum Foedus consecrandum erat, Cor suum senserat vehementibus excitari motibus, quos Apostolis hisce verbis significavit « Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar » (Luc. 22, 15); qui quidem motus vehementiores etiam procul dubio fuere, cum « accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est Corpus meum, quod pro vobis datur, hoc facite in meam commemorationem. Similiter et postquam cenavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in Sanguine meo, qui pro vobis fundetur » (Luc. 22, 19-20).

Merito igitur asseverari potest divinam Eucharistiam, utpote Sacramentum et Sacrificium, quorum alterum hominibth impertit, alterum vero ipsemet perpetuo immolat « ab ortu solis usque ad occasum » (Mal. 1, 11), itemque sacerdotium dona profecto esse Sacratissimi Cordis Iesu.

Cuius quidem Sacratissimi Cordis pretiosissimum quoque donum est, ut diximus, Maria Dei Mater alma, nostrumque omnium amantissima Mater. Quae enim Redemptoris nostri Genetrix fuit secundum carnem, eiusque socia in Hevae filiis revocandis ad divinae gratiae vitam, ea merito fuit totius humani generis spiritualis salutata Mater. Quam ad rem S. Augustinus de ea scribit: « Plane mater membrorum Salvatoris, quod nos sumus quia cooperata est caritate, ut fideles in Ecclesia nascerentur qui illius capitis membra sunt » (De sancta virginitate, VI: PL XL, 399).

Atque incruento sui ipsius dono, sub specie panis et vini, Servator noster Iesus Christus adiungere voluit, tamquam praecipuum documentum intimae infinitaeque caritatis suae, cruentum Crucis Sacrificium. Qua quidem agendi ratione exemplum praebuit excelsae illius caritatis, quam quasi summam amoris metam discipulis suis proposuerat hisce verbis : « Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis » (Io 15, 13). Quamobrem Iesu Christi Filii dei amor, per Golgothae Sacrificium, Dei ipsius amorem luculenter significanterque patefacit: « In hoc cognoscimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus animam ponere » (1 Io. 3, 16). Ac reapse Divinus Redemptor noster amore magis quam vi carnificum Cruci affixus est; eiusque voluntarium holocaustum supremum donum est, quod singulis hominibus impertiit secundum pressam illam Apostoli sententiam: « Dilexit me, et tradidit semetipsum pro me » (Gal. 2, 20).

Nullum igitur dubium esse potest sacratissimum Cor Iesu, cum sit, intima prorsus ratione, Incarnati Verbi vitae particeps, atque adeo veluti Divinitatis instrumentum assumptum fuerit, haud minus quam cetera humanae naturae membra, in divinae gratiae divinaeque omnipotentiae operibus exsequendis (cfr. S. Thom., Sum. Theol. III, q. 19, a. 1: ed. Leon. tom. XI, 1903, P. 329), legitimum etiam immensae illius caritatis symbolum esse, qua permotus Servator noster per suum profusum Sanguinem mysticum cum Ecclesia inivit matrimonium: « Per caritatem pro Ecclesia sibi in sponsam coniungenda passus est » (Sum. Theol. Suppl. q. 42, a. a ad : ed. Leon. tom. XII, 1906, p. 81). Ex vulnerato igitur Redemptoris Corde Ecclesia, utpote Redemptionis Sanguinis administra, nata est, ex eodemque Sacramentorum gratia, ex qua Ecclesiae filii supernam vitam hauriunt, uberrime profluxit, ut in sacra Liturgia legimus: « Ex Corde scisso Ecclesia Christo iugata nascitur. Qui Corde fundis gratiam » (Hymn. ad Vesp. Festi Ssmi Cordis Iesu). De huius symboli ratione, quae ne antiquis quidem Patribus scriptoribusque ecclesiasticis ignota erat, Doctor Communis, quasi eorundem vocibus resonans, haec scribit: « Ex latere Christi fluxit aqua ad abluendum, sanguis autem ad redimendum. Et ideo sanguis competit sacramento Eucharistiae, aqua autem sacramento Baptismi; qui tamen habet vim ablutivam ex virtute sanguinis Christi » (Sum. Theol. III, q. 66, a. 3, ad 3- : ed. Leon. tom. XII, 1906, p. 65). Quod heic de latere Christi scribitur, a milite vulnerato et aperto, idem de Corde eius dicendum est quod prof ecto lancea suo ictu attigit, quandoquidem miles ea de causa eam vibraverat, ut de Iesu Christi cruci fixi morte certo modo constaret. Quamobrem Sacratissimi Cordis Iesu vulnus, iam mortali hac vita functi, per saeculorum decursum vivida imago est illius caritatis sponte editae, qua Deus Unigenam suum hominibus redimendis dedit, et qua Christus nos omnes tam vehementer adamavit ut semet ipsum pro nobis in Calvariae loco cruentam hostiam immolaret : « Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis » (Eph. 5, 2).

Postquam Servator noster ad caelum ascendit una cum corpore aeternae gloriae splendoribus ornato, seditque ad dexteram Patris, flagrantissimo amore, quo etiam Cor eius palpitat, Ecclesiam suam sponsam prosequi non desiit. In manibus siquidem, in pedibus et in latere fulgentia vulnerum signa praefert, quae triplicem ab se adeptam victoriam repraesentant, hoc est de daemone, de peccato, de morte; atque habet itidem in Corde suo, quasi in scrinio pretiosissimo repositos, immensos illos meritorum thesauros, triplicis eiusdem triumphi fructus, quos redempto humano generi largiter impertit. Haec est veritas consolationis plena, quam Apostolus gentium hisce verbis asseverat : « Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia » (Eph. 4, 8. 10).

Spiritus Sancti donum, ad discipulos missi, primum est signum perspicuum munificae caritatis eius post triumphalem ascensum ad dexteram Patris. Siquidem post dies decem, Spiritus Paraclitus a caelesti Patre datus super eos descendit, in Cenaculo congregatos, secundum illud, quod in Ultima Cena promiserat : « Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum » (Io. 14, 16). Qui quidem Spiritus Paraclitus, cum sit mutuus Amor personalis, hoc est Patris erga Filium et Filii erga Patrem, ab utroque mittitur, ac species indutus quasi linguarum ignis in eorum animos infundit divinae caritatis copiam ceterorumque caelestium charismatum. Huius divinae caritatis infusio ab eo etiam Corde Servatoris nostri orta est, « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi » (Col. 2, 3). Est enim haec caritas Iesu Cordis eiusque Spiritus donum; qui quidem est Spiritus Patris et Filii, ex quo et Ecclesiae ortus et eius mirabilis propagatio panditur ad universas ethnicorum gentes, quas idolorum cultus, fraternum odium, morum corruptio ac violentia foedaverant. Haec divina caritas est Cordis Christi eiusque Spiritus pretiosissimum donum; quae Apostolis et Martyribus fortitudinem illam impertiit, qua roborati ad mortem usque, heroum more obitam, certaverunt, ut Evangelii veritatem praedicarent effusoque sanguine testarentur ; quae Ecclesiae Doctoribus studium incensissimum indidit catholicae fidei illustrandae tutandaeque; quae Confessorum virtutes aluit, eosque ad utilissima mirandaque excitavit opera suae ceterorumque saluti aeternae ac temporariae profutura; quae denique Virginibus suasit ut sponte iucundeque sensuum voluptatibus abstinerent, seseque omnino caelestis Sponsi amori consecrarent. Divinae huic caritati celebrandae, quae ex Incarnati Verbi Corde exundans, in omnium credentium animos Sancti Spiritus ope infunditur, gentium Apostolus illum victoriae hymnum edidit, qui Iesu Christi Capitis eiusque mystici corporis membrorum triumphum de iis omnibus praedicaret, quae instaurandum inter homines Divinum amoris Regnum quovis modo praepedirent: « Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nudistas? an periculum? an persecutio? an glaudius? Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro » (Rom. 8, 35. 37-39).

Nihil igitur vetat quominus sacratissimum Iesu Christi Cor adoremus, utpote particeps atque naturale ac significantissimum symbolum inexhaustae illius caritatis, qua Divinus Redemptor noster adhuc flagrat erga hominum genus. Illud siquidem, etsi mortalis huius vitae perturbationibus iam obnoxium non est, vivit tamen ac palpitat, atque indissolubili modo cum Divini Verbi Persona, et in ipsa et per ipsam cum divina voluntate eius coniungitur. Quamobrem, cum Cor Christi redundet divino humanoque amore, et cum omnium gratiarum thesaurorum praedives sit, quos Redemptor noster sua vita, suis cruciatibus suaque morte acquisivit, fons est profecto perennis illius caritatis, quam ipsius Spiritus effundit in omnia mystici sui corporis membra.

Cor igitur Servatoris nostri imaginem quodammodo refert divinae personae Verbi, itemque duplicis naturae, humanae nempe divinaeque; atque in eo considerare possumus non modo symbolum sed etiam veluti summam totius mysterii nostrae Redemptionis. Cum sacratissimum Iesu Christi Cor adoramus, in ipso et per ipsum tum increatum Divini Verbi amorem, tum humanum pariter eius amorem ceterosque affectus atque virtutes adoramus, quandoquidem uterque amor Redemptorem nostrum permovit ad sese pro nobis universaque Ecclesia Sponsa sua immolandum, secundum Apostoli sententiam : « Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, t' aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata » (Eph. 5, 25-27).

Ut Christus dilexit Ecclesiam, ita triplici eo amore, de quo diximus, eam adhuc impensissime adamat, qui quidem eum quasi advocatum (cfr. 1 Io. 3, 1) nostrum permovet, ut gratiam nobis et misericordiam conciliet a Patre, « semper vivens ad interpellandum pro nobis » (Hebr. 7, 25). Preces, quae ex inexhausto eius amore eliciuntur et admoventur ad Patrem intermittuntur numquam. Ut « in diebus carnis suae » (Hebr. 5, 7), ita nunc in Caelis triumphans, Caelestem Patrem haud minore efficacitate adprecatur ; eique, qui « sic dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Io. 3, 16), Cor suum ostendit vivum, et quasi sauciatum impensioreque aestuans amore, quam cum exanimum Romani militis lancea vulneratum est: « Propterea vulneratum est (Cor tuum), ut per vulnus visibile vulnus amoris invisibile videamus » (S. Bonaventura, Opusc. X: Vitis mystica, c. III, n. s ; Opera Omnia. Ad Claras Aquas [Quaracchi] 1898, tom. VIII, p. 164; cfr. S. Thom. Sum. Theol. III, p. 54, a. 4: ed. Leon. tom. XI, i9o3, p• 5i3).

Haud dubium igitur est caelestem Patrem, « qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum » (Rom. 8, 32), a tanto Advocato tam vehementi amore rogatum, per eum nullo non tempore uberem demissurum esse in homines universos divinarum gratiarum copiam.

IV

Voluimus, Venerabiles Fratres, per summa lineamenta vobis christianoque populo proponere intimam Sacratissimi Cordis Iesu cultus naturam perennesque divitias, quae ex eo oriuntur, prouti ex doctrina divinitus patefacta, quasi ex primario fonte panduntur. Putamus autem animadversiones has Nostras, quae Evangelii luce collustrantur, in comperto posuisse hunc culturn nihil aliud, ad summam quod pertinet, esse nisi Incarnati Verbi divini humanique amoris cultum, atque etiam nisi illius amoris cultum, quo caelestis quoque Pater et Spiritus Sanctus peccatores homines prosequuntur; nam, ut Angelicus docet, Augustae Trinitatis caritas humanae Redemptionis principium est, quatenus in humanam Iesu Christi voluntatem, et in adorandum Cor eius uberrime exundans, eum eadem caritate permotum induxit ad suum sanguinem profundendum, ut nos a peccati captivitate redimeret (cfr. Sum. Theol. III, q. 48, a. 5: ed. Leon. tom. XI, 1903, p. 467): « Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usquedum perficiatur » ( Luc. 12, 50).

Persuasum igitur habemus cultum, quo amorem Dei et Iesu Christi erga hominum genus prosequimur per augustum signum transverberati Cordis Redemptoris cruci affixi, numquam fuisse a fidelium pietate plane alienum, quamvis clara luce innotuerit ac miro quodam modo in Ecclesia quoquoversus sit propagatus temporibus a nostris non ita remotis, maxime postquam divinum hoc arcanum Dominus ipse quibusdam filiis suis, supernorum munerum copia donatis, privatim patefecerat, quos etiam nuntios ac praecones eiusdem sibi elegerat.

Re enim vera nullo non tempore fuerunt homines Deo praecipue devoti, qui, Almae Deiparae, Apostolorum, insignium Ecclesiae Patrum exempla secuti, adversus sanctissimam Christi naturam humanam, et praesertim erga vulnera, quibus eius corpus in salutari cruciatuum perpessione fuit dilaceratum, cultum adorationis, gratiarum actionis et amoris adhibuerunt.

Praeterea, nonne verbis ipsis: « Dominus meus, et Deus meus » (Io. 20, 28), quae Thomas Apostolus effatus est, quaeque ex incredulo in fidei sectatorem eum mutatum esse significavere, haud dubia continetur professio fidei, adorationis et amoris, e vulnerata Domini humana natura ad maiestatem divinae Personae emergens?

Quodsi transfixo Servatoris Corde homines semper vehemen tius sunt adacti ad excolendum infinitum eius amorem, quo mortalium genus complectitur, quandoquidem cuiusvis aetatis christifidelibus verba Zachariae prophetae, a Ioanne Evangeli sta ad Iesum cruci affixum translata, dicta sunt : « Videbunt in quem transfixerunt » (Io. 19, 37; cfr. Zach. 12, 10), est tamen fatendum non nisi paulatim ac progressione quadam idem Cor peculiaris cultus obsequiis esse ornatum, quasi imaginem amoris humani et divini in Verbo Incarnato insidentis.

Perstringere autem volentibus huiusce cultus insignes quasi gradus per temporum, si pietatem spectes, ordines, statim no mina occurrunt quorundam, qui, hac in re praecipuam famam adepti, tamquam antesignani habendi sunt religionis formae, quae privatim atque pedetemptim in religiosis sodalitatibus magis magisque invalescebat. Ut exempla afferamus, de hoc Sacratissimi Cordis Iesu cultu firmando magisque in dies provehendo bene meruerunt S. Bonaventura, S. Albertus Magnus, S. Gertrudis, S. Catharina Senensis, B. Henricus Suso, S. Petrus Canisius, S. Franciscus Salesius. S. Ioannes Eudes auctor fuit primi officii liturgici, honori Sacratissimi Cordis Iesu celebrandi, cuius quidem sollemne festum, multis Episcopis Galliae probantibus, die XX mensis Octobris anno MDCLXXII primum peractum est. At potissimum profecto locum in iis, qui nobilissimum hoc religionis genus promoverunt, obtinet S. Margarita Maria Alacoque, quae, B. Claudio de la Colombiere, pietatis magistro ipsius, adiutricem praebente operam, id, praeclaro studio incensa, est assecuta, ut huiusmodi cultus ratio tot aucta incrementis, non sine magna christifidelium admiratione, constitueretur, atque, amoris et satisfactionis proprietatibus insignis, a ceteris distingueretur pietatis christianae formis (cfr. Litt. Enc. Miserentissimus Redemptor: A. A. S. XX, 1928, pp. 167-168).

Satis est hanc memoriam illius aetatis, qua hic Sacratissimi Cordis Iesu cultus augescebat, repetere, ut plane intellegamus mirabilem eius progressionem esse ex eo prof ectam quod cum natura christianae religionis omnino congrueret, quippe quae esset religio amoris. Cultum ergo huiusmodi non inde exordium sumpsisse dicendum est, quod a Deo sit privatim patefactus, neque repente in Ecclesia exstitisse; sed e fide vivida fervidaque sponte effloruisse pietate, qua homines, supernis cumulati muneribus, in adorandum Redemptorem et gloriosa eius vulnera erant affecti, immensi amoris eiusdem quasi testimonia perfringentia animos quam maxime. Proinde, ut patet, ea, quae S. Margaritae Mariae revelata sunt, nihil novi doctrinae catholicae attulerunt. Earum autem momentum in eo est, quod Christus Dominus — Sacratissimum Cor suum ostendens — modo extraordinario et singulari mentes hominum ad mysterium amoris misericordissimi Dei erga genus humanum contemplandum' colendumque advocare voluit. Hac siquidem peculiari manifestatione Christus Cor suum expressis ac repetitis verbis indicavit tamquam symbolum, quo homines ad co gnitionem et agnitionem amoris sui allicerentur; simulque tamquam signum et pignus constituit misericordiae et gratiae pro Ecclesiae necessitatibus nostrorum temporum.

Praeterea hunc cultum ex ipsis christianae doctrinae dimanare principiis, eo aperte demonstratur, quod Sedes Apostolica prius approbavit hoc sollemne liturgicum quam scripta S. Margaritae Mariae; nam, non proprie rationem habens privatae cuiusvis patefactionis divinitus patratae, sed fidelium votis benigne obsecundans, Sacrum Consilium religionis ritibus praepositum, decreto die xxv mensis Ianuarii anno MDCCLXV lato, et a Decessore Nostro Clemente XIII die vI mensis Februarii eiusdem anni approbato, Episcopis Polonis et Romanae Archiconfraternitate a Sacratissimo Corde Iesu, quae vocatur, festum liturgicum concessit celebrandurn, quod quidem Apostolica Sedes eo consilio fecit ut hoc modo ampliaretur cultus iam exsistens ac vigens, cuius esset « symbolice renovare memoriam illius divini amoris » (cfr. A. Gardellini, Decreta authentica, 1857, n. 4579, tom. III, p. 174), quo Servator noster impulsus est ut victimam se praeberet hominum crimina expiantem.

Primam vero hanc approbationem, privilegii nomine factam certisque arctatam finibus, altera post unum fere saeculum est subsecuta, longe maioris momenti ac sollemnioribus concepta verbis. Decretum dicimus, ut supra memoravimus, a Sacro Consilio religionis ritibus tuendis die XXIII mensis Augusti anno MDCCCLVI editum, quo Decessor Noster imm. mem. Pius IX, preces Episcoporum Galliae et universi fere nominis Catholici admittens, festum Sacratissimi Cordis Iesu ad totam pertinere iussit Ecclesiam, ab eaque rite celebrari mandavit (cfr. Decr. S. C. Rit., apud N. Nilles, De rationibus festorum Sacratissimi Cordis Iesu et purissilni Cordis Mariae, 5a ed., Innsbruck, 1885, tom. I. p. 167). Quod factum non immerito sempiternae est christifidelium memoriae commendandum, nam, quemadmodum in liturgia eiusdem sollemnis scriptum videmus: « Exinde cultus Sacratissimi Cordis quasi flumen exundans, prolutis impedimentis omnibus, per totum se orbem effudit ».

Ex iis, quae hactenus, Venerabiles Fratres, exposuimus, perspicue patet e divinis litteris, ex doctrina a maioribus tradita, e sacra liturgia, quasi e liquido altoque fonte. fidelibus re petendum esse cultum Sacratissimi Cordis Iesu, si in intirnam eius naturam cupiant penetrare, eamque pie meditantes, pabulum accipere ad alendum augendumque religionis ardorem. Quodsi cultus hic assidue, mente illuminata altiusque perspiciente exerceatur, fieri non potest quin animus fidelis ad suavem illam cognitionem caritatis Christi perveniat, quae summam efficit vitae christianae, ut Apostolus, de se ipso expertus, docet: « Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem; Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati; ut possitis scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei » (Eph. 3, 14. 16-19). Cuius omnia complectentis plenitudinis Dei clarissima imago est ipsum Cor Christi Iesu: plenitudinem dicimus misericordiae, quae propria est Novi Testamenti, in quo « benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei » (Tit. 3, 4), nam: « Non misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum » (Io. 3, 17).

Ecclesiae igitur, hominum magistrae, semper fuit persuasum, ex quo priora de cultu Sacratissimi Cordis Iesu legitima edidit documenta, primarias huius rationes, hoc est actus amoris et satisfactionis, quibus infinitus amor Dei erga mortalium genus colatur, minime esse materialismi, qui dicitur, et superstitionis veneno infectas, sed eundem cultum esse formam pietatis, quo plane perficiatur religio ad animum attinens et vera omnino, quam ipse Servator, mulierem Samaritanam allocutus, praenuntiavit: « Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum, Spiritus est Deus; et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare » (Io. 4, 23-24).

Nefas igitur est asserere contemplationem physici Cordis Iesu impedire quominus ad intimum Dei amorem perveniatur, et animum in via, qua ad summas proficiat virtutes, remorari. Quam falsam mysticam doctrinam Ecclesia omnino reicit, quemadmodum, per Decessorem Nostrum fel. rec. Innocentium XI locuta, commenta respuit eorum, qui ista effutiebant: « Nec debent (animae huius viae internae) elicere actus amoris erga beatam Virginem, Sanctos aut humanitatem Christi: quia, cum ista obiecta sensibilia sint, talis est amor erga illa. Nulla creatura, nec beata Virgo nec Sancti sedere debent in nostro corde: quia solus Deus vult illud occupare et possidere » (Innocentius XI, Constit. Ap. Coelestis Pastor, 19 Novembris 1687; Bullarium Romanum, Romae, 1734, tom. VIII, p. 443). Qui ita sentiunt, eos liquet opinari imaginem Cordis Christi nihil altius significare quam eius sensibilem amorem, atque adeo non esse huiusmodi ut in ea, quasi in novo fundamento, innitatur cultus latriae, qui solum ad id pertinet, quod suapte natura est divinum. At hanc sacras imagines interpretandi rationem omnino falsam esse non est quin videat, cum latius patens earundem significatio nimis arctis finibus circumscribatur. Contra atque hi, sentiunt docentque theologi catholici, e quibus S. Thomas haec scribit: « Imaginibus non exhibetur religionis cultus, secundum quod in seipsis considerantur, quasi res quaedam: sed secundum quod sunt imagines ducentes in Deum incarnatum. Motus autem qui est in imaginem, prout est imago, non sistit in ipsa, sed tendit in id cuius est imago. Et ideo ex hoc quod imaginibus Christi exhibetur religionis cultus, non diversificatur ratio latriae, nec virtus religionis » (Sum. Theol. II-II, q. 81 a. 3 ad 3m: ed. Leon. tom. IX, 1897, p. 180). Ad ipsam igitur Verbi Incarnati Personam, ut ad finem, dirigitur cultus qui, comparate sane aestimandus, imaginibus adhibetur, sive reliquiae sunt ad acerba, quae Servator nostra causa pertulit, tormenta pertinentes, sive simulacrum ipsum, vi atque significatione cetera superans omnia, scilicet transverberatum Cor Christi in crucem acti.

Itaque a re corporali, quae est Cor Christi Iesu, eiusque naturali significatione nobis licet addecetque nos, christiana fide suffultos, ascendere non solum ad contemplandum eius amorem, qui sensibus percipiatur, sed altius etiam ad considerandum et adorandum celsissimum amorem infusum; ac denique, suavi pariter et sublimi quodam animi cursu, ad meditandum et adorandum Amorem divinum Verbi Incarnati; quandoquidem e fide, qua credimus utramque naturam, humanam ac divinam, in Persona Christi esse unitam, mente concipere possumus necessitudines illas arctissimas quae inter sensibilem amorem physici Cordis Iesu intercedunt et duplicem amorem, spiritualem quidem, humanum scilicet ac divinum. Hi enim amores non tantum una simul exsistentes dicendi sunt in adorabili Persona Divini Redemptoris, sed etiam inter se naturali nexu coniuncti, quatenus divino humanus sensibilisque subiciuntur, atque illius analogicam similitudinem referunt. Non autem contendimus Cor Iesu ita esse intellegendum ut in eo habeatur et adoretur imago formalis, quae dicitur, seu signum perfectum et absolutum eius amoris divini, cum intima huius essentia nullo modo adaequari possit quavis creata imagine ; sed christifidelis, Cor Iesu excolens, una cum Ecclesia signum adorat et quasi vestigium Caritatis divinae, quae eo progressa est ut etiam Corde Verbi Incarnati hominum genus adamaret tot flagitiis contaminatum.

Necesse est ergo ut in hoc doctrinae capite tanti rnomenti tantaeque prudentiae unusquisque animo semper teneat veritatem naturalis symboli, quo physicum Cor Iesu ad Personam Verbi refertur, totam niti in veritate primaria hypostaticae unionis ; si quis autem verum esse hoc negaverit, falsas opiniones, ab Ecclesia non semel reiectas, instauret, utpote quae uni Personae in Christo, utraque tamen natura distincta manente et integra, adversentur.

Qua praecipua veritate constituta, mente percipimus Cor Iesu esse cor personae divinae, hoc est Verbi Incarnati, atque adeo eo repraesentari et quasi sub oculos subici totum amorem, quo nosmet est complexus et etiamnum complectitur. Quam ipsam ob causam tantum est cultui Sacratissimi Cordis tribuendum ut existimetur absolutissima, si usum et exercitationem spectes, professio christianae religionis. Haec enim est religio Iesu, quae tota posita est in Mediatore homine ac Deo; ita ut ad Cor Dei perveniri nequeat nisi per Cor Christi, quemadmodum ipse ait : « Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me » (Io. 14, 6). Quae cum ita sint, facile colligimus cultum Sacratissimi Cordis Iesu, ad ipsam rei naturam quod attinet, esse cultum amoris, quo Deus per Iesurn nos dilexit, ac simul nostri exercitationem amoris, quo in Deurn et in ceteros ferimur homines; vel, ut aliis utamur verbis, huiusmodi cultus in amorem Dei erga nos intenditur, in eum nempe qui adoretur, cui gratiae agantur, cuius ad imitationem vivatur : eoque spectat, tamquam ad finem assequendum, ut amorem, quo Deo ceterisque devincimur hominibus, ad perfectionem absolutionemque perducamus, alacrius in dies exsequendo mandatum novum, quod Divinus Magister Apostolis quasi sacram hereditatem dedit, cum diceret : « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos » (Io. 13, 34; XV, 12). Quod mandatum reapse novum est et Christi proprium, nam, ut ait Aquinas: « Brevis differentia Novi et Veteris Testamenti; ut enim dicit Ieremias : " Feriam domui Israel foedus novum " (Ier. 31, 31). Quod autem mandatum istud in Veteri Testamento ex timore et amore sancto erat, pertinebat ad Novum Testamentum: unde hoc mandatum erat in veteri lege, non tamquam proprium eius, sed ut praeparativum novae legis » (Comment. in Evang. S. Ioann., c. XIII, lect. VII, 3, ed. Parmae, 1860, tom. X, p. 541).

V

Antequam scribendi finem facimus de germana huiusmodi cultus ratione eiusque christiana praestantia, quas hactenus vobis considerandas proposuimus — pulcherrimas sane ac solacii plenas — Nos, Apostolici muneris conscientia ducti, quod quidem primum Beato Petro concreditum est post triplicem in Christum Dominum amoris professionem peractam, opportunum ducimus vos iterum, Venerabiles Fratres, ac per vos universos quotquot in Christo habemus dilectissimos filios adhortari, ut contentiore usque studio suavissimam hanc religionis formam promovere studeatis; hinc enim nostris etiam temporibus utilitates plurimas orituras esse confidimus.

Re quidem vera, si allata argumenta„ quibus transfixi Cordis Iesu cultus innititur, rite perpenduntur, omnibus profecto perspicuum est, heic non de communi pietatis forma agi, quam cuilibet ad arbitrium liceat ceteris posthabere aut parvipendere, sed de religionis obsequio, quod ad christianam adipiscendam perfectionem quam maxime conducat. Nam si « devotio — secundum ipsam theologicam eamque communem notionem, quam Doctor Angelicus tradit — nihil aliud esse videtur quam voluntas quaedam prompte tradendi se ad ea quae pertinent ad Dei famulatum » (Sum. Theol. q. 82, a. I : ed. Leon. tom. IX, 1897, p. 187), num Dei famulatus magis debitus ac necessarius esse potest, itemque nobilior ac suavior, quam qui amori valeat inservire? Quid vero Deo gratius acceptiusque famulatu illo, qui divinae caritati obsequatur, quique amoris causa ipsi praestetur, quandoquidem quodlibet servitium ultro exhibitum quodammodo donum est, atque amor « habet rationem primi doni, per quod omnia dona gratuita donantur » (Ibid. I, q. 38, a. 2 : ed. Leon., tom. IV, 1888, p. 393)? Summo igitur in honore habenda est ea religionis forma, cuius ope homo magis Deum colit ac diligit, seseque facilius atque expeditius divinae devovet caritati; et quam ipse Redemptor noster proponere christianoque populo commendare dignatus est, itemque Summi Pontifices memorandis editis documentis tutati sunt magnisque laudibus exornarunt. Quamobrem temerariam ac detrimentosam rem egerit Deumque ipsum offenderit quisquis insigne hoc a Iesu Christo Ecclesiae datum beneficium parvi existimaverit.

Quae cum ita sint, haud dubium est quin christifideles, sacratissimo Redemptoris Cordi obsequium tribuentes, officio obtemperent sane gravissimo, quo Deo servire tenentur, ac simul Creatori Redemptorique se suaque omnia addicant, sive quae intime sentiunt, sive quae in vitae actione operantur, pareantque hoc modo divino illi mandato : « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua » (Marc. 12 30; Matth. 22, 37). Iisdem praetera firma certitudo est, se ad Deum colendum non ob privatum commodum praecipue permoveri, quod corpus vel animum, praesentem vel aeternam vitam respiciat, sed ob ipsius Dei bonitatem, cui obsequium praestare contendunt, eum redamando, adorando, eidemque debitas persolvendo grates. Nisi ita sit, cultus Sacratissimi Cordis Iesu germanae christianae religionis indoli minime congruat, cum homo huiusmodi obsequio non divinum amorem praesertim colat; atque adeo haud immerito uti aliquando fieri solet, de nimio sui ipsius amore ac sollicitudine arguuntur, qui nobilissimum hoc pietatis genus perperam intellegunt aut minus recte in usum deducunt. Quamobrem firmiter omnes persuasum habeant, in cultu augustissimo Cordi Iesu exhibendo, non externa pietatis opera primas potioresque habere partes, nec causam potissimum ex beneficiis esse petendam, quae Christus Dominus idcirco privatis pollicitationibus spopondit, ut homines praecipua catholicae religionis officia, amoris nempe atque expiationis, ferventiore studio persolverent, atque ita suo etiam ipsorum spirituali emolumento quam maxime consulerent.

Itaque, ad istiusmodi devotionis formam alacriter amplectendam, universos Nostros compellimus in Christo filios, sive qui defluentes ex Redemptoris Corde salutares aquas haurire iam assuescunt, sive praesertim qui spectatorum more curioso dubitantique animo eminus adspiciunt. Sedulo iidem considerent de cultu agi, ut iam diximus, qui in Ecclesia iam diu invaluit, ipsisque Evangelicis Litteris solide innititur; cui doctrina a maioribus tradita sacraque Liturgia aperte favent, et quem Romani ipsi Pontifices innumeris amplissimisque laudibus extulerunt ; qui quidem non satis habuerunt festum in honorem augustissimi Redemptoris Cordis instituere et ad universam Ecclesiam pertinere, verum etiam auctores fuerunt qui eidem Sacratissimo Cordi universum humanum genus sollemni ritu dicarent ac devoverent (cfr. Leo XIII, Enc. Annum Sacrum: Acta Leonis, vol. XIX, 1900, p. 71 sq.; Decr. S. C. Rituum, 28 Iun. 1899, in Decr. Auth. III, n. 3712 ; Pius XI, Enc. Miserentissimus Redemptor: A. A. S. 1928, p. 177 sq.; Decr. S. C. Rit., 29 Ian. 1929: A. A. S. XXI, 1929, p. 77). Accedunt denique uberes laetissimique fructus exinde in Ecclesiam derivati, hoc est innumeri ad christianam religionem reditus, multorum fides vividius excitata, arctior christifidelium cum amantissimo Redemptore nostro coniunctio : quae omnia hisce potissimum novissimis deceniis crebrioribus luculentioribusque significationibus ante oculos prodiere.

Dum mirandum huiusmodi circumspicimus spectaculum, pietatem scilicet erga Sacratissimum Cor Iesu tam late apud omnes christifidelium ordines propagatam atque incensam, grato sane iucundoque perfundimur consolationis sensu; ac postquam debitas persolvimus Redemptori nostro grates, qui bonitatis infinitus est thesaurus, facere non possumus quin iis omnibus paterno animo gratulemur qui sive e clero, sive ex laicorum ordine in hunc promovendum cultum actuosam suam contulerunt operam.

Quamquam vero, Venerabiles Fratres, pietas in Sanctissimum Cor Iesu salutares ubique peperit christianae vitae fructu, neminem tamen fugit, militantem in terris Ecclesiam, ac praesertim civilem hominum consortionem, nondum plenam illam attigisse absolutamque perfectionis formam, quae Iesu Christi Mystici Ecclesiae Sponsi humanique generis Redemptoris, votis optatisque respondeat. Haud pauci enim Ecclesiae filii huius matris vultum, quem in se ipsi referunt, nimiis maculis, nimiis rugis deturpant; non omnes christifideles ea morum sanctitudine nitent, ad quam divinitus vocantur; peccatores in male relictam Patris domum non omnes sunt reversi, ut inibi denuo stolam primam (Luc. 15, 22) induant atque anulum, fidei erga animi sui sponsum insigne, digito recipiant; non omnes ethnici homines inter membra Mystici Corporis Christi adhuc sunt cooptati. Nec satis. Nam si acerbo Nos afficit dolore languescens bonorum fides, quorum in animis, fallaci terrestrium rerum cupiditate deceptis, divinae caritatis ardor defervet, ac pedetemptim restinguitur, multo vehementius excruciant impiorum hominum molimina, qui, veluti ab inferno hoste excitati, nunc cum maxime, implacabili apertoque odio flagrant in Deum, in Ecclesiam, ac praesertim in Eum qui in terris Divini Redemptoris personam gerit, eiusque erga homines caritatem repraesentat, secundum vulgatissimam illam Mediolanensis Doctoris sententiam « is enim interrogatur de quo dubitatur, sed Dominus non dubitat qui [Petrum] interrogat, non ut disceret, sed ut doderet quem elevandus in caelum, amoris sui nobis vicarium relinquebat » (Exposit. in Evang. sec. Lucam, I. X, n.175 PL XV, 1942).

Re quidem vera odium in Deum in eosque qui Dei vice legitime funguntur, eiusmodi delictum est, quo maius numquam patrare possit homo, ad Dei imaginem et similitudinem creatus, necnon ad eius perfuendam amicitiam perfectam perpetuoque in caelo mansuram destinatus; siquidem odio in Deum quam maxime a Summo Bono homo disiungitur, eodemque impellitur ad respuendum a seipso a suisque proximis quidquid a Deo proficiscitur, quidquid cum Deo coniungit, quidquid ad Deum perfruendum perducit, hoc est veritatem, virtutem, pacem, iustitiam (cfr. S. Thom., Sum. Theol. q. 34, a. 2 : ed. Leon. tom. VIII, 1895, p. 274).

Cum igitur, pro dolor, cernere sit, eorum numerum, qui aeterni Numinis hostes se iactant, alicubi crebrescere, itemque commenticia materialismi placita re et opinione propagari, effrenamque cupiditatum licentiam passim extolli, quid mirum si multorum in animis deferveat caritas, quae christianae religionis suprema lex est, quae verae perfectaeque iustitiae fundamentum exstat firmissimum et quae pacis castarumque deliciarum fons est praecipuus? Etenim, ut Servator noster admonuit : « Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum » (Matth. 24, 12).

Tot malorum oblato conspectu, quae, si alias umquam, hodie potissimum singulos homines, domesticos convictus, nationes, universumque terrarum orbem tam acriter perturbant, undenam est, Venerabiles Fratres, medicina quaerenda? Num pietatis forma inveniri potest, quae augustissimo Cordis Iesu cultu praestantior sit, quae congruentius respondeat propriae catholicae fidei indoli, quae aptius hodiernis Ecclesiae atque humani generis necessitatibus succurrat? Quodnam religionis obsequium hoc nobilius, suavius, salubrius, quandoquidem cultus, de quo agitur, totus in ipsam Dei caritatem (cfr. Enc. Miserentissimus Redemptor: A. A. S., XX, 1928, p. 166) dirigitur? Denique quid efficacius caritate Christi — quam pietas erga Sacratissimum Cor Iesu cotidie magis auget et fovet — christifideles permovere potest ad evangelicam legem in vitae actionem reapse deducendam, qua quidem posthabita, ut praeclare monent Spiritus Sancti verba: Opus iustitiae pax » (Is. 32, 17), haudquaquam veri nominis pacem inter homines haberi licet?

Quapropter, proximi Decessoris Nostri exemplum secuti, universis Nostris in Christo filiis perplacet iterum illa monitoria adhibere verba quibus Leo XIII, imm. mem., ad exitum vergente superiore saeculo, christifideles omnes allocutus est, itemque quotquot de sua ipsorum deque civilis societatis salute sincero animo sunt solliciti: « En alterum hodie oblatum oculis auspicatissimum divinissimumque signum: videlicet Cor Iesu sacratissimum splendidissimo candore inter flammas elucens. In eo omnes collocandae spes: ex eo hominum petenda atque exspectanda salus » (Enc. Annum Sacrum: Acta Leonis, vol. XIX, igoo, p. 79; Enc. Miserentissimus Redemptor: A. A. S., XX, 1928, p. 167).

Flagrantissimis quoque Nostris in optatis est, ut devotionis obsequium erga Cor Iesu tamquam unitatis, salutis, pacis vexillum sibi habeant et fontem omnes qui christiano gloriantur nomine, quique ad Regnum Christi in orbe stabiliendum operose decertant. Attamen ne quis putet, huiusmodi obsequio aliquid ex ceteris detrahi religionis formis, quibus populus christianus, Ecclesia duce, divinum prosequitur Redemptorem. Sed contra incensa erga Cor Iesu pietas cultum praesertim sacratissimae Crucis, necnon amorem erga augustissimum altaris Sacramentum procul dubio fovebit et provehet. Enimvero asserere possumus quod quidem ea, quae S. Gertrudi ac S. Margaritae Mariae a Iesu Christo revelata sunt, mirabili modo illustrant — neminem umquam de Iesu Christo cruci affixo apta prorsus ratione sentire, nisi cui mystica ipsius Cordis penetralia patuerint. Nec facile percipere erit vim amoris, quo Christus compulsus nobis se ipse exhibuit spirituale alimentum, nisi peculiari modo Eucharistici Cordis Iesu cultum fovendo, cuius est recolere, ut verbis utamur Decessoris Nostri fel. rec. Leonis XIII, « supremae dilectionis actum quo Redemptor Noster omnes Cordis sui divitias effundens, ut nobiscum ad exitum usque saeculorum moram ageret, adorabile instituit Eucharistiae Sacramentum » (Litt. Apost. quibus Archisodalitas a Corde Eucharistico Iesu ad S. Ioachim de Urbe erigitur, 17 Febr. 1903 : Acta Leonis, vol. XXII, 1903, p. 307 sq.; cfr. Enc. Mirae caritatis, 22 Maii 1902 : Acta Leonis, vol. XXII, 1903, p. 116). Etenim « non minima eius Cordis particula est Eucharistia, quam nobis ex tanta Cordis sui dedit caritate » (S. Albertus M., De Eucharistia, dist. VI, tr. I, c. I : Opera Omnia, ed. Borgnet, vol. XXXVIII, Parisiis, 1890, p. 358).

Denique, desiderio vehementer permoti firma opponendi repagula impiis osorum Dei et Ecclesiae machinationibus, itemque domesticam et civilem societatem ad Dei proximorumque amorem iterum adducendi, asseverare non dubitamus, cultum Sacratissimi Cordis Iesu efficacissimam divinae caritatis disciplinam esse; divinam caritatem dicimus, qua nitatur oportet Regnum Dei in singulorum animis, in domestico convictu, in nationibus stabiliendum, quemadmodum idem Decessor Noster piae mem. sapientissime monet : « Iesu Christi regnum a divina caritate vim et formam sumit : diligere sancte atque ordine, eius est fundamentum et summa. Ex quo illa necessario fluunt, officia inviolate servare : nihil alteri de iure detrahere : humana caelestibus inferiora ducere : amorem Dei rebus omnibus anteponere » (Enc. Tametsi: Acta Leonis, vol. XX, 1900, p. 303).

Quo vero ex cultu erga augustissimum Cor Iesu in christianam familiam, imo et in omne genus hominum copiosiora emolumenta fluant, curent christifideles, ut eidem cultus etiam erga Immaculatum Dei Genetricis Cor arcte copuletur. Cum enim ex Dei voluntate in humanae Redemptionis peragendo opere Beatissima Virgo Maria cum Christo fuerit indivulse coniuncta, adeo ut ex Iesu Christi caritate eiusque cruciatibus cum amore doloribusque ipsius Matris intime consociatis sit nostra salus profecta, congruit omnino ut a christiano populo, quippe qui a Christo per Mariam divinam vitam sit adeptus, post debita erga Sacratissimum Cor Iesu exhibita obsequia, etiam Cordi amantissimo caelestis Matris adiuncta pietatis, amoris, grati expiantisque animi studia praestentur. Cui quidem sapientissimo suavissimoque Dei Providentis consilio omnino concinit memorandus ille consecrationis ritus, quo Ipsimet Ecclesiam sanctam itemque universum terrarum orbem Intaminato Cordi Beatae Mariae Virginis sollemniter dicavimus ac devovimus (cfr. A. A. S. XXXI , 1942, p. 345 sq.).

Cum autem hoc volvente anno, ut supra attigimus, feliciter primum expleatur saeculum ex quo iussu Decessoris Nostri fel. rec. Pii IX festum Sacratissimi Cordis Iesu in universa celebratur Ecclesia, vehementer cupimus, Venerabiles Fratres, ut saecularis huiusmodi memoria a christiano populo publicis adorationis, gratiarum actionis, expiationisque obsequiis divino Cordi Iesu exhibendis ubique sollemniter agatur. Quae quidem christianae laetitiae christianaeque pietatis sollemnia peculiarissimo religionis ardore profecto celebrabuntur — coniunctis quidem cum christifidelium omnium caritatis vinculis communibusque precibus — in Natione illa, ex qua, non sine Dei nutu. sancta virgo huius cultus fautrix ac praeco indefatigabilis ortum duxit.

Interea suavissima recreati spe, atque animo iam illos praecipientes spirituales fructus, quos ex cultu sacratissimi Cordis Iesu — si quidem recta quam proposuimus, ratione intellegatur, atque ad rem actuosa opera deducatur — affluenter in Ecclesia orituros confidimus, supplices admovemus Deo preces, ut hisce flagrantissimis votis Nostris valido gratiarum suarum praesidio benignus obsecundet; idque, divino adspirante Numine, auspicato contingat, ut ex statis huius anni celebrationibus pia christifidelium erga Sacratissimum Cor Iesu voluntas maiora in dies incrementa capiat, latiusque in terrarum orbe universo pateat omnibus suavissimum eius imperium et regnum: regnum nempe « veritatis et vitae; regnum sanctitatis et gratiae ; regnum iustitiae, amoris et pacis » (Ex Miss. Rom. Praef. Iesu Christi Regis).

Horum autem munerum in auspicium, cum vobis singulis, Venerabiles Fratres, tum clero populoque curis vestris concreditis, iis nominatim qui dedita opera Sacratissimi Cordis Iesu cultum fovent ac provehunt, Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Maii, anno MDCCCCLVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVIII,
Diciottesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1956 - 1° marzo 1957, pp. 811 - 848
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana