Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
THARSICIO S.R.E. CARDINALI BERTONE
AB INITIO PRESBYTERATU
QUINQUAGESIMUM ANNUM IMPLENTI
 

 

Venerabili Fratri Nostro
Tharsicio S.R.E. Cardinali Bertone, S.D.B.
Secretario Status ac S.R.E. Camerario

Quandoquidem mutua est inter Nos eaque assidua familiaritas, cum quotidiana fere sit conveniendi consuetudo, tibi, ab inito presbyteratu quinquagesimum annum implenti, gratulantis animi Nostri verba quae coram deferantur digna sunt. Verumtamen praeter hoc officium, Nobis prorsus iucundum, Litteris his Nostris tibi penitus mentem Nostram ostendere volumus, ut notiora quae de te sentimus esse videantur.

In his difficilioribus cum versemur temporibus, animum te quoque referre censemus ad praeterita eaque laetiora, cum per Venerabilis Fratris Albini Mensa manus impositionem sacro ordine quondam es auctus, spectabili necessariorum sodaliumque adstante corona. Nos non praeterit, in iuridicialibus rebus probe excultus, quantum posthac in iuvenes congruenter instituendos ac moderandos, tum tuam intra Salesianam familiam, tum extra, verbis scriptisque contuleris.

Nihil igitur mirum te conspicuum obtinuisse locum aestimationemque apud Decessorem Nostrum, Venerabilem Dei Servum Ioannem Paulum II inisse, qui Archiepiscopum te voluit Vercellensem divinorumque beneficiorum fidum ibidem praeconem. Eiusdem Pontificis de voluntate Secretarii apud Congregationem pro Doctrina Fidei munus proinde gerere coepisti et Nobiscum consuetudinem feliciter contrahere et sociatam operam praestare.

Ianuensi etiam in Ecclesia apostolici tui ministerii compluribus in partibus reperiuntur documenta, ad quam tuam pastoralem diligentiam tuasque apostolicas defatigationes commodasti, ex quibus emolumentum novimus salutare evenisse catholicae ibidem familiae atque ubi clarius consecutus es nomen in purpuratorum Patrum adlectus Collegium.

Superiora tempora in memoriam reducentes, te adiutorem voluimus proximum, Secretarium Status te eligentes, quicum Nostra consilia muniaque communicaremus. Nostra profecto de Ecclesia universa pastoralia proposita, Nostra per terrarum orbem incepta, magna cum alacritate ac peritia participare inniteris, ut solidior efficiatur Dei familia probabiliorque terrarum orbis.

Ex animo itaque tecum gaudentes ob faustissimam primordiorum sacerdotalium recordationem, hos Nostros proferimus sensus aestimationis gratulationisque adfectus, dum cumulatissima divini Magistri precamur praemia, Beata Maria Virgine Auxiliatrice ac S. Ioanne Bosco opem ferentibus. Tibi demum Nos Ipsi nominatim, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem Nostram fraterna cum affectione addicimus, largiter universis adscribendam iis cum quibus te necessitudinis operisque vincula coniunxerunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Iunii, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana